vivificatur, inspiratur, crescit, & multiplicatur in sua specie, sicut res caeterae.
VII. Nam in ipsa aqua cor∣pus ex duobus corporibus Solis & Eunae sit, ut 〈◊〉〈◊〉, tumeat, ingrossetur, elevetur, & cres∣cat accipiendo substantiam & naturam animatam & vege∣tabilem.
VIII. Nostra etiam Aqua, ceu acetum supradictum, est acetum montium, id est, Solis & Lunae, & ideo miscetur Soli & Lunae, illis{que} adhae∣ret in perpetuum, ac corpus ab illa accipit tincturam albedi∣nis, & splendet cum ea fulgore inaestimabili.
IX. Qui sciverit igitur con∣vertere corpus in Argentum album medicinale, facile dein∣de poterit convertere per istud Aurum album, omnia metalla imperfecta in opti∣mum Argentum finum.