I. SUfficit ergo tibi corpora in vase, & in aqua se∣mel ponere, & diligenter clau∣dere vas, quousque vero sepa∣ratio sit facta.
II. Quae vocatur ab invidis conjunctio, sublimatio, assatio, extractio, putrefactio, ligatio,
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
I. SUfficit ergo tibi corpora in vase, & in aqua se∣mel ponere, & diligenter clau∣dere vas, quousque vero sepa∣ratio sit facta.
II. Quae vocatur ab invidis conjunctio, sublimatio, assatio, extractio, putrefactio, ligatio,
desponsatio, subtiliatio, gene∣ratio, &c.
III. Et totum perficiatur magisterium, Fac igitur sicut ad generationem hominis, & omnis vegetabilis, imponito se∣mel matrici semen, & bene claude.
IV. Vides ergo quomodo plu∣ribus rebus non indiges, & quod opus nostrum magnas non requiret expensas, quoniam unus est lapis, una medicina, unum vas, unum regimen, una di∣spositio ad album. & rubeum successivè faciendum.
V. Et quamvis dicamus in pluribus locis ponito hoc, ponito istud, tamen non intelligimus nos opportere, nisi unam rem accipere, & semel ponere, & claudere vas usque ad operis complementum.
VI. Quia haec tantum po∣nuntur à philosophis invidis, ut decipiant, ut dictum est, incautos. Nunquid enim etiam haec ars est Cabalistica? arca∣nis
plena? & tu fatue credis nos docere apertè arcana arca∣norum, verbaque accipis secun∣dum sonum verborum?
VII. Scito verè, [nullo mo∣do sum ego invidus ut caeteri] qui verba aliorum philosopho∣rum accipit secundum prolatio∣nem, ac significationem vulga∣rem nominum, jam ille absque filo Ariadnae, in medio amfra∣ctuam Labyrinthi multipliciter errat, pecuniamque suam desti∣navit perditioni.
VIII: Ego vero Artephius postquam adeptus sum veram ac completam sapientiam in li∣bris veridici Hermetis, fui ali∣quando 〈◊〉〈◊〉 caeteri om∣nes.
IX. Sed cum per mille an∣nos, aut circiter [quae jam transierunt super me à nativi∣tate mea, gratia Soli Dei om∣nipotentis,
& usu hujus mira∣bilis quintae essentiae.]
X. Cum per haec, inquam, longissima tempora, viderem ne∣minem magisterium Hermeti∣cum obtinere posse, propter ob∣scuritatem verborum philoso∣phorum.
XI. Pietate motus ac pro∣bitate boni viri, decrevi in his ultimis temporibus vitae meae, omnia scribere sineere ac vera∣citer, ut nihil ad perficiendum lapidem philosophorum possis de∣siderare.
XII. (Dempto aliquo, quod nemini licet scribere, quia re∣velatur per Deum, aut magi∣strum, & tamen in hoc libro, ille qui non erit durae cervicis, cum pauca experientia faciliter addiscet.)
XIII. Scripsi ergo in hoc li∣bro nudam veritatem, quia paucis coloribus vestivi, ut om∣nis bonus & sapiens, mala He∣speridum mirabilia feliciter pos sit ex arbore hac philosophica de∣cerpere.
XIV. Quare laudetur Deus altissimus, qui posuit in anima nostra hanc benignitatem, & cum senectute longinquissima dedit nobis veram cordis dile∣ctionem, qua omnes simul ho mines (ut mihi videtur) am∣plector, diligo & verè amo.
XV. Sed ad artem rede∣undum Sanè opus nostrum citò persicitur, nani quod calor So∣lis in 100. annis coquit in mi∣nerij terrae ad generandum unum metallum (ut sepissime vidi) Ignis noster secretus, id est, aqua nostra ignea, sulphu∣rea, quae dicitur Balneum Mariae, operatur brevi tem∣pere.