I. CErtissimum igitur est in arte ista, quod Ani∣ma haec extracta à Corporibus, elevari non potest, nisi per ap∣positionem rei volatilis, quae est sui generis.
II. Per quam Corpora red∣duntur volatilia & spiritualia,
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
I. CErtissimum igitur est in arte ista, quod Ani∣ma haec extracta à Corporibus, elevari non potest, nisi per ap∣positionem rei volatilis, quae est sui generis.
II. Per quam Corpora red∣duntur volatilia & spiritualia,
sese elevando, subtiliando, & sublimando, contra naturam propriam, corpoream, gravem & ponderosam.
III. Et hoc modo fiunt non Corpora, & quinta essentia, de natura Spiritus, quae vocatur Avis Hermetis, & Mercurius extractus à servo rubeo.
IV. Et sic remanent inferi∣us partes terrestres, aut potius grossiores Corporum, quae per∣fectissimè non possunt solvi ullo ingeniorum modo.
V. Et fumus ille albus, album illud aurum, id est, haec quintessentia, dicitur etiam magnesia composita quae conti∣net ut Homo, vel composita est ut Homo, ex Corpore, Anima, & Spiritu.
VI. Corpus ejus est terra Solaris fixa, plusquam subtilis∣sima,
per vim Aquae nostrae divinae ponderositer elevata.
VII. Anima ejus est Tin∣ctura Solis & Lunae, proce∣dens excommunicatione horum duoruns.
VIII. Spiritus verò, est virtus mineralis amborum & aquae, quae defert animam, five tincturam albam super Corpora, & ex corporibus, si∣cut portatur tinctura tincto∣rum, per aquam supra pan∣num.
IX. Et ille spiritus Mer∣curialis, est vinculum animae Solaris, & corpus Solare, est 〈◊◊〉〈◊◊〉 continens cum Luna spiritum, & animam.
X. Spiritus ergo penetrat, corpus figit, anima copulat, tingit & dealbat.
XI. Ex his tribus simul unitis fit lapis noster, id est, ex Sole, Luna & Mercurio.
XII. Cum ergo aqud nostra aurea, extrahitur natura om∣nem superans naturam, ideo∣que nisi corpora per aquam hanc diruantur, imbibantur, teran∣tur, parce & diligenter regan∣tur, donec ab spissitudine ab∣strahantur, & in tenuem spi∣ritum, & impalpabilem ver∣tantur, vacuus est labor.
XIII. Quia nisi corpora vertantur in non corpora, id est, in Mercurium Philosopho∣rum, nondum operis rogula in∣venta est.
XIV. Et illud ideo quoni∣am impossibile est illam tenuis∣simam
animam omnem in se tincturam habentem à corpori bus extrahere, nisi prius resol∣vantur in aqua nostra.
XV. Solve ergo corpora in aurea aqua, & decoque quous∣que tota egrediatur tinctura per aquam in colorem album sive in oleum album, cumque vide ris illam albedinem super aquam, scias tunc corpora esse lique∣facta.
XVI. Continua ergo decccti onem donec pariant nebulam quam conceperunt tenebrosam, nigram & albam.