Page 1
PRODROMI NATVRALIS HISTORIAE SCOTIAE PARTIS SECVND AE LIBER TERTIVS. De ANIMALIBUS SCOTIAE tam feris quàm domesticis. (Book 3)
Prefatio de ANIMALIBVS in genere. (Book 3)
QUicquid extra se in hoc Globo Terraqueo cernit homo, duobus rerum generibus distinctum & disparatum est, quae Plantae & Animalia sunt: Mineralia enim Na tura altissimè pressit in ipsius Terrae sinu & à nostris oculis subduxit.* 1.1 Plantae infi∣mum vitae gradum sortitae sunt: cresceresc. & suam speciem ex semine propagare deprehenduntur. Ultra hunc vitae gradum, Animalia (quotquot Terra, A••r, Pontus alit) sentiendi etiam atque movendi facultatem consecuta sunt:* 1.2 haec enim cum noxia aversari, tum salutaria sectari nôrunt.
De Plantis duobus superioribus Libris actum est. Nunc videndum quaenam Animalia benignissimus Creator in nostros usus Scotiae concesserit; quod ut ritè peragamus, quaedam in genere primò de naturâ Animalium, deeorum differentiis, ortu, nutritione, mo∣tu, & de usu quem nobis exhibent praemittenda sunt.
Animal,* 1.3 Graecè 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Corpus est vivum Animâ sentiente praeditum. Estque vel rationale Homo, cui Deus in Creatione Imaginem suam indidit,* 1.4 & inspiravit halitum vitae duplicis, mortalis & immortalis; vel irrationale Brutum,* 1.5 quod commodissime ex Sacro Textu in quatuor summa Genera dividitur: Et praesit Piscibus Maris, & Volatilibus Coeli, & Bestiis, universaeque Terrae,* 1.6 omnique Reptili quod movetur in Terrâ. Communiter autem à Philosophis Animantia in Terrestria, Aquatilia & Aëria dividuntur:* 1.7 ita ut sub Aëris Volatilia, sub Terrestribus Quadrupeda, Multipeda & Apeda, & sub Aquatilibus omnia quae in Aquis vivunt comprehendant.
Ortus Animalium multa cum ipsius Universi Natalibus communia habet. Ut enim apud antiquissimos Philosophos, non solùm Ovum, Mundi simulachrum erat, referente Macrobio:* 1.8sed & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ini∣tium geniturae in Orphicis,* 1.9 memorante Plutarcho Symposiac 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 2. Cap. 3. & Athenagorâ (ut doctissimus
Grotius in Notis ad suum de Veritate Religionis Christianae Lib, 1. observat) qui Ovi ingentis facit men∣tionem (ex Orpheo sc.) quod in duas partes dissilierit, coelum & terram. Quod ex Mose hausisse videtur.Vox enim [Motabat supra aquas] incubare quoque notat, quod Ovo convenit. Animantia partier ex Ovo vel Ovi analogo quodam originem trahere videntur:* 1.10 nunc enim apud plerosque Philosophos receptum est, quòd omnium quidem Animantium Ovum est velut commune primordium, licet quaedam vivos foe∣tus, alia Ova duntaxat procreent.
Nutritio Animalium Alimenti coctione in Ventriculo,* 1.11 Chylique in Sanguinem commutati assimilatione perficitur. Motus, autem Spirituum in Musculos appulsu absolvitur, qui Spiritus, prout Musculos certis partibus insertos impellunt, ita varios in Animantibus Motus. producunt.
Restat nunc ut de utilitatibus, quas Animalia humano generi conferunt, pauca adjiciamus.
Propter Deum conditus est Homo,* 1.12 ut Creatorem suum noscat & omnem vitam in ejus gloriam referat. Propter Hominem autem reliqua Animalia creata sunt: Homini enim tum Alimoniam, tum Medicamenta et Vestitum largiuntur, et variis Artibus ad vitae humanae usus necessariis materiam quoque subministrant. Et praeterea Canes ad Custodiam faciunt, Feles Alimenta à Muribus defendunt, Equi ad Vecturam adhi∣bentur, eitam Fimo Segetes aluntur; Lusciniae aliaeque Aves canorae voluptati ancillantur &c.