Page 63
[illustration] royal
emblem
PRODROMI NATVRALIS HISTORIAE SCOTIAE, PARTIS SECVNDAE LIBER SECVNDVS DE PLANTIS SCOTIAE HORTENSIBUS, QUAE Medici aut Mechanici usûs, specie insignes, aut Rariores sint.
CAPUT I.
De Re Hortensi in genere.
EX vatiis Mortalitatis Oblectamentis, quibus se in hoc fragilis & aerumnosae vitae curriculo decurrendo solatur,* 1.1 nullum hone∣stius; imò nec jucundius est, quàm quod ex Plantarum cul∣turâ percipitur. Hinc in Hortis sibi sedem, ubi philosophare∣tur, elegit Epicurus tranquillissimae vitae sectator acerrimus, ut qui in animi tranquillitate & corporis indolentiâ summum bo∣num ponebat. Quâ persuasione ductus Diocletianus etiam Imperator Romanus, Imperio abdicato in Horti solitudinem se contulit, & Olera sua & Lactucas ad Salonam Purpurae & Sce∣ptris praetulit. Hi (ut ait Lipsius) unà cum Orbe nato nati sunt, quos Deus ipse pri∣mo homini Domicilium attribuit, & velut sedem beatae vitae. Quid enim hoinem compositae & sedatae vitae magis delectare potest, quàm Hortus Arboribus, Herbis & Floribus pulchrê exornatus, fructibus gratissimis quaquaversum nitens, Fonticulis & Rivis scaturiens, Avicularum Harmoniis suavissimè resonans, & Aëris temperie Tem∣pestatumque vicissitudine salubriter vernans?
Usus Hortorum antiquissimus est.* 1.2 In Sacris enim Literis legimus Assuerum jussisse Con∣vivium praeparai in Vestibulo Horti & Nemoris,* 1.3 quod Regio cultu & manu consirum erat. Et (teste Plinio) nihil Antiquitas priùs mirata est,* 1.4 quàm Hesperidum Hortos, ac Regum Adonis & Alcinoï, itemque Pensiles, sive illos Semiramis, sive Assyriae Rex Cyras fecit.
Horti autem perfectissima constitutio Floribus, Nemore, Aquis & Pomario constat, quibus omnibus Coelum accommodatum esse debet.* 1.5 M. Varro, partem Mundi Septen∣trionalem salubriorem esse,* 1.6 quàm est Meridiana, statuit; Et quoniam, quae salubrior, illa fructuosior est, ideo magis quoque eam ad colendum opportunam este. Quod cùm ita sit, Scotia nostra quùm temperato Aëre fruatur ad Septentrionem obversa, & pro∣pter Maris ambientis Vaporem, & longam Solis super Horizonte nostro moram, beni∣gnum quoque habeat teporem; &, propter freqùentes Fluvios, Lacus & Rivos, satis in eâ Humoris irrigui adsit, convenientem satis Coeli positum pro Hortis sortita est.