Format 
Page no. 
Search this text 
Title:  The first part of a brief register, kalendar and survey of the several kinds, forms of all parliamentary vvrits comprising in 3. sections, all writs ... illustrated with choice, usefull annotations ... / by William Prynne ...
Author: Prynne, William, 1600-1669.
Table of contents | Add to bookbag
debitum praedictum quod fuit &c. esse Catall. Dom. Regis, ad terminum statutum ipso Domino Regi non solvit, nec ipsum Dominum Regem aut suos inde pre∣munit; Immo totaliter concelavit, detinuit▪ & adhuc detinet, in lesionem fidei sui qua Domino Regi tene∣tur, & ad grave dampnum ipsius Domini Regis, &c. Et Prior bene cognoscit, quod Praedecessor suus imme∣diatus pecuniam praedictam de praedicto Iudeo mutua∣vit termino praedicto solvendam, & quod ipse ratione mutui illius, adhuc ad solutionem pecuniae illius tene∣tur. Set dicit; quod Iohannes Archiepiscopus Eborum qui nuncest, in tertia septimana Quadragesima proxi∣mò praeterito ad domum suam de Bridelington, prout ad officium suum pertinet, visitavit, & inter caetera in visitatione sua ibidem inventa, quaesivit de debitis do∣mus in quibus idem Prior, & quibus, & pro quo teneba∣tur? ita quod tunc inuenit, quod domus praedicta praedicto Iudeo indebitabatur in pecunia praedicta; et statim in Capitulo ipso Priori injunxit, quod pecu∣niam illam solveret ejusdem valecto tunc ibidem prae∣senti ad festum Nativitatis Sanctae Mariae proximum, quem valectū idem Archiepiscopus dicebat esse Attor∣natum praedicti Iudaei. Et ipse Prior prout ratione obe∣dientiae suae tenetur; praecepto praefati Archiepiscopi obedivit, & eandem pecuniam tunc solvere promisit. Et quia idem Prior cognoscit, quod praedicta pecunia praedicto Iudeo debebatur, nec ei solvebatur. ante exili∣um Iudeorum, & quicquid remansit de eorum debitis & catallis in Regno post eorum exilium, Domini Re∣gis fuit. Consideratum est, quod Dominus Rex recu∣peret praedictam pecuniam, ut Catalla sua versus prae∣dictum Priorem. Et dictum est praedicto Priori, quod non exeat è villa, priusquam Domino Regi, de prae∣dicta pecunia satisfecerit. Et quia praedictus Archie∣piscopus praedicto Priori injunxit; quod catalla Do∣mini Regis praedicto vallecto solveret, ad dampnum Domini Regis, & similiter quia Dominus Rex intel∣lexit, quod Archiepiscopus praedictus quoddam scrip∣tum 0