non observaverit? Lucerna corporis oculus est (inquit Salvator) si igitur oculus tu∣us
erit simplex, totum corpus Lucidum erit; sin oculus tuus nequam fuerit, totum
corpus tuum tenebrosum erit. nec auditus dispar est ratio. Quoties illud ad pa∣rabolam
de semento, & in Epistolis missis ad septem Ecclesias, Qui habet aurem ad au∣diendum,
audiat, ingeminatum legimus? ut vero in Sacris, aurem arrigit ad fidem
verbi divini praedicatio, & oculos dirigunt Sacramenta: Sic in exotericis hisce, perci∣peret
parum Intellectus, nisi plenis velis invectum per quin{que} sensuum portas. Unde
scite Tertullianus, praemisit Deus Naturam, Magistram; submissurus & Prophetiam,
quo facilius credas Prophetiae Discipulus Naturae. Ecce quam exposuit se invisibilis
rerum sator, oculis tuis & auribus? quàm admovet se ulteriùs reliquis tuis sensibus? ut
aeternam ipsius potentiam & Divinitatem gustes & palpes? ut odor sit tibi vitae ad vi∣tam,
non mortis ad mortem? contemplari illum potes in his quae te circumstant,
tanquam in speculo, persequi ut in vestigio, recognoscere quasi in libro, exaudire ut in
Cithara, considerare velut in pictura, ut passim inculcant Patres. Quisquamne igi∣tur
est, qui imagines alias ludicras, quae Mechanicorum figmenta sunt & pigmenta,
vice talium librorum ad cultum peteret? non videbis (crede Apostolo) in hoc specu∣lo,
ementitas rerum species, non ducêris per haec vestigia ad gnabadah zara, alieni
cultus objectum, non recognoscas in hoc libro Chimaeras, hypocentauros & larvas re∣rum
invisibilium, non audias ex hac Cithara, meretricantes sonos, vel ex talium
picturarum admiratione, facile pellicieris in Papisticam Idololatriam. Icones ingeni∣orum
delineat Philologus quidam recens, in diversarum nationum geniis: At quas
icones, quales ideas, qualia Hieroglyphica potiora, excogitabit quivis Poeta, quam
patientiae in Jobo exploratae, in Davide humiliato, Sapientiae, in Solomone exercitato?
In hisce premendis, & urgendis Concionator Apostolicus,
Musicus fit vere harmoni∣cus,
qui adaptat corda nostra ad caelestes chordas, ut exultet fides ex concentu talium
fidium. quod si istae tres Harpyae (superhia, quae Deum; Invidia, quae proximum; & Ira,
quae nosmetipsos à nobismetipsis eripiunt) interveniant, quod nimium frequenter
fit, & contactu suo conspurcant omni; orandus est misericors Pater, ut per filium
suum dilectum, educeret nos faetentes cum Lazaro è sepulchro, ejiciat è sensibus no∣stris,
carnis, mundi & Diaboli praesidiarios, abstergat lepram clamantium peccatorum,
claudicantes erigat ad currendum in ipsius semitis, Surdastris purgat aures, ad im∣bibendum,
& Collyrio caelesti inungat oculos ad contemplanda ipsius magnalia, ut ita
sensus defaecati, syncerè informent intellectum, quod secundum est medium apprehendens,
apprehendens immediatè, haec (de quibus agimus) invisibilia, de quo jam suo lo∣co
est agendum.
13. Intellecta] Hujus vocis Etyma, & varia significata, ulterius expaciandi co∣piosissimam
suppeditant segetem. quis enim de Intellectu, de intellectis, de intelligi∣bilibus,
de intelligentiis, de intelligendi modo verba faciens, non plurima proferat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉
(ut de Pauli multis, Petrus testatur) quae ipse non intelligit? inter Spiritum,
ingenium, mentem, intellectum, quis è vestris Philosophis ut oportuit distinxerit? de in∣tellectu
agente, An sit, quid sit, qualis sit, quomodo se habet ad intellectum possibi∣lem
aut phantasmata, illuminando, & abstrahendo ad noematum fabricam, quo∣modo
in se reflectit ad proprium Scrutinium, suas{que} apprehensiones cùm simplici∣um,
tum compositorum, sive axiomaticas, sive dianoeticas, illativas, vel ordinativas;
quomodo ponit, componit, disponit, reponit, exponit; quis consensus pene est inter ve∣stros
Philosophos qui omnia se putant intelligere? de intellectu Scaligeri (si non ma∣le
memini) Adepto (qui ex innatis, non illatis speciebus format theoremata) mu∣neris
non est mei diatriben instituere. Tria hic habemus apud nostrum Apostolum,
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, facta, intellecta, invisibilia; facta ordinantur ad intelle∣cta,
intellecta ad invisibilia, invisibilia, non percipies nisi intellectus instituatur,
non instituitur intellectus Physice saltèm loquendo) nisi ex sensuum ministerio.
Sed quàm infinita pene sunt (ut nostis Baccalaurei) quae stabilitum sapientissimè
à benignissimo conditore, nostra perversitate, aut neglectu, hunc perturbant ordi∣nem?
Poemata in sensus incurrentia, ut vulgaria sus{que} de{que} habemus, aut superfi∣ciem
tantum distringimus, aut corticem, ut succi parum inde ad intellectum e∣manet.
quàm multi sunt oculi aversi, aures perversae, sensus inversi qui videndo, au∣diendo,
aut sentiendo, nihil inde, aut quod distortum est, intelligunt? Contulit
tibi (mi frater) creator tuus haec omnia salutis organa, ut ex horum usu debito, &