Page 74
CAP. VII. Quarta Assertio proponitur, Probari certò non posse ipsos Valentini errores Ignatio fuisse penitus incognitos. Fieri potuisse ut Ignatius cognosceret probatur ex aetate Valentini cum illâ S. Polycarpi comparatâ Valentinum post Anicetum vixisse negatur. Lo∣cus Tertulliani excutitur. Blondelli argumento respondetur. Antiquitas Valentinianae haereseos ex Veterum monumentis eruitur. De aetate Basilidis cum Dallaeo disputatur. Eum haeresin suam docuisse ante Hadriani imperium ostenditur. Testimoniis à Dallaeo adductis fusè respondetur.
SI quis tamen nec his acquiescat, & Valentinum ipsum ab autore Epistolae petitum velit, nè sic qui∣dem res secundùm sententiam Adversariorum erit confecta: adhuc enim restat quarta Assertio, sci∣licet, Probari certò non posse, ipsius Valentini er∣rores Ignatio Martyri fuisse penitus incognitor. Haeresis Valentini à Veteribus satìs exposita est; vita ejus & historia magìs incerta. Ex iis profectò Veterum monumentis quae supersunt certò colligi non potest, tam se∣rò Valentinum vixisse, aut in eam haeresin prolapsum esse, ut ejus do∣ctrina S. Ignatio innotescere nullo modo potuerit. Quòd si Valentini ipsius delirium a S. Martyre ante mortem nullo modo cognosci potuisse probari non possit, perit argumentum à violatione temporis ductum, cujus vim in eo tantùm collocant quòd putent se firmiter demonstrare posse Valentinum diu post S. Martyris mortem suae haereseos funda∣menta jecisse.