est, & in eundem errorem autoritate suâ, quam habuit in literis maximam, primò Athanasium, dein totum orbem induxisse.
Miror equidem ei in mentem non venisse, etiam in hoc negotio eo argumento uti, cui saepe alibi 〈◊〉〈◊〉: nempe librum Eusebii, unde testimonium desumitur, esse Apocryphum; Apocryphus autem cum sit, non est ab Eusebio conscriptus, sed, utì disputare solet, spurius, & ab aliquo Impostore confictus. Sic enim Gelasius, Episcopus Ro∣manus, in Concilio scilicet, Historia Eusebii Pamphili Apocrypha. Sed quàm ridiculum hoc argumentum hîc fuisset vidit ipse, & abstinu∣it. Videamus igitur an hoc quod urget de Eusebii hallucinatione, eo quòd omisit de suppositione, aut felicius aut verifimilius sit.
Quid in Historiographis inveniri Eusebio laudabilius potest? aiebat olim Pelagius secundus Papa. Ille Gelasio Cyziceno 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, veritatis amantissimus, & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, fide dignissimus, au∣dit. Ille Magno Basilio dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ideò maxi∣mè fide dignus, quia diuturnâ experientiâ in negotiis Ecclesiae, vetustis∣simisque monumentis versatissi mus fuit.
Inter alia quae in Historiâ Ecclesiasticâ complexus est propositum ei fuit, qui libri ab Antiquis scripti fuerant enarrare, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ut ipse loquitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quot∣cunque quoque saeculo script is suis Theologiam excoluerant. Antequam hoc Opus aggrederetur erat ad illud perficiendum maximè idoneus paratissimúsque. Plurima jam antè volumina perscripserat, quibus ostendit variam lectionem, & in omni Graecâ literaturâ maximam pe∣ritiam, ut qui jam esset, teste Sozomeno, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, tantâ rerum omnium 〈◊〉〈◊〉 instructus ad Historiam conscribendam ani∣mum appulit. Diu antehac cum Pamphilo familiarissimè vixerat, qui praeclaram Ecclesiasticorum Scriptorum Bibliothecam instruxerat: huic quotidie interfuit, hanc assidnè versavit, hujus librorum omnium indiculum confecit. Usus est etiam Bibliothecâ Hierosolymiranâ, quam illius urbis Episcopus Alexander extrui curaverat; in qua praeter re∣liqua etiam Epistolae quas Viri Ecclesiastici in tractandis Ecclesiae ne∣gotiis ad se invicem dederant conservabantur. Ità denique libris scriptis deditus erat, adeóque feliciter in iis versatus, ut Imperator Constantinus Constantinopoli Caesaream scriberet, eique potissi∣mùm in mandatis daret ut quinquaginta S. Scripturae Codices in mem∣branis artificiocissimè scribi curaret, & ad Urbem Regiam indè mitteret.
Jam verò an verisimile est veteranum librorum helluonem, inter membranas chartásque veteres vitam terentem, tot Antiquorum 〈◊〉〈◊〉 quotidie aut describentem aut 〈◊〉〈◊〉, tam facilè Impo∣storis