Page [unnumbered]
AD LECTOREM.
QUoecunque ad Controversiam hoc Opere tract a∣tam rectè intelligendam conferant, in Prooe∣mio jam satìs perspicuè & copiosè exposita sunt; ut aliâ 〈◊〉〈◊〉 uti supervacane∣um planè videatur. Unicum tamen est de quo te, Lector benevole, imprimis monendum duxi. Putarunt hactenus nostri S. Ignatii Epistolas antiquitati Episcopatûs luculentissimum testimonium praebuisse. Nescio tamenquo pacto effectum est ut ex hoc uno Scri∣ptore, & quidem defaecato, satìs firmum argumentum pro novitate ordinis Episcopalis duci posse existiment nonnulli, illúdque in Scholis Theologicis usurpent. Ecce enim inter Theses in Acade∣miâ Salmuriensi sub praesidio Ludovici Cappellide Episcopi & Presbyteri discrimine disputatas, 〈◊〉〈◊〉 Argumentum in hunc modum conficitur, Author Epistolae ad Magnesios primò 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, hoc est, Collegium presbyterorum, & Ecclesiae per illud administrationem atque regimen, vocat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quia ex institutione & voluntate Christi per Apostolos institutum est; 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 verò 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, novellam institutionem, vocat eam quae suo tempore Episcopum presbyteris praeponebat. Certum est autem eum scripsisse post Valentini Haeretici tem∣pus, qui Romam venit sub Hygino Papa circa annum à Christo nato 144. Ita fit manifestum novam constitutionem de Episcopi in presbyteros praerogativâ & authoritate factum esse post cen∣tesimum & quinquagesimum à Christi resurrectione, & Spiritûs S. missione in Apostolos, annum. Hoc Argumentum Dallaeus prae∣termisit, vel quòd ei nullam vim inesse put aret; vel quòd Scripto∣rem Epistolarum Impostorem non probaret, sed supponeret; 〈◊〉〈◊〉 quòd suae hypothesi minimè conveniret, qui Impostorem suum vel sub finem tertii, vel sub initium quarti saeculi vixisse putavit; quo tempore nemo, qui non insanivisset, Episcopatum novellam institutionem vocasset. Nos ab illo praetermissum hîc discutien∣dum putavimus; nè quis postea tam ineptum Ignatio sensum af∣fingat, aut ex illo tam falsum & Ecclesiae perniciosum dogma de∣ducat.