admisisse putabatur, ut ex legibus severissimis contra Sepulchrorum violatores apud Romanos latis satis constat. Ut igitur omnibus innotesceret, quanta a∣gri pars ad Sepulchrum pertinebat, eique eo melius evitarent illius violandi crimen, ejus limites saepe in Marmore Sepulchrali indicabatur, & sic supra in Marmore XXIV indicatur. IN. FRONTE. P. XII. IN. AGRO. P. XII. i. e. in fronte pedes 12, à fronte ad posticam partem pedes 12. & in Mar∣more LXI. IN FR. P. VII. IN AG. P. V. i. e. in fronte pedes 7, à fronte ad posticam partem pedes 5; & in Marmore LXIV. IN FR. P. VI. IN AGR. P. VIIII. i. e. in fronte pedes 6, à fronte ad posticam partem pedes 9 Sepul∣chrum patere. Et ad hoc alludit Horatius, ubi dicit,
Mille pedes in Fronte trecentos cippus in agros
Hic dabit, haeredes monumentum ne sequeretur.
Si quis in alieno agro locum in Sepulchrum emisset, viam etiam ad Sepul∣chrum per illum agrum simul emebat, quod in Marmore LXXXVIII habe∣mus indicatum, in quo legitur,
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, i. e. habet ingressum & egressum, seu potius aggressum & regressum, i. e. viam per quam ad Sepulchrum ire indeque redire poterant illi, ad quos jus in eo sepeli∣endi pertinebat. Sepulchra autem erant vel uni tantum, vel pluribus condita; quae uni tantum condebantur, singularia dicta fuere, qualia erant, ad quae Marmora è nostris V. VI. XII. XIV. aliaque hujus generis pertinebant. Quae pluribus exstructa erant, aut eorum tantum, qui in Epitaphio nominabantur, aut totius familiae, aut haeredum etiam juris fuerunt. Eorum tantum, qui in Epitaphio nominabantur, illa fuerunt, quibus Marmora è nostris XIII, XL, LIII, aliaque hujus generis imposita fuere. Quae totius familiae erant, fami∣liaria; quae Haeredum etiam, haereditaria dicebantur. In familiaribus omnes, qui è Conditoris familia erant, filii scilicet, filiaeque, alumni, liberti, liber∣taeque, posterique eorum sepeliebantur. Familiaria igitur Sepulchra omnia ea sunt in quorum titulis legimus.
Sibi, & suis, libertis, libertabusque, poste∣risque eorum. In Haereditariis conditoris etiam Haeredes, quamvis è familia non erant, condebantur, eaque in titulis habebant has literas H. M. H. S. i. e.
Hoc Monumentum haeredes sequitur; Familiaria vero, è quibus Haeredes ex∣clusi erant, has H. M. H. N. S. i. e.
Hoc Monumentum haeredes non sequitur; ad quod alludunt illa, quae supra ex Horatio citavimus —
Haeredes Monumentum ne sequeretur. Literas H. M. H. S. è nostris Inscriptionibus nulla, literas ve∣ro H. M. H. N. S. CXV subscriptas habet. Marmor igitur illud ad Sepul∣chrum familiare pertinebat, quod Haeredes extraneos non sequebatur: cujus generis etiam est Marmor CXXXIII, in quo non abbreviate literis, sed his ple∣nis vocibus,
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, haere∣des Sepulchro interdictos fuisse invenimus. Saepe autem haec Sepulchra, sive erant haereditaria, sive familiaria ab Haeredibus & familiis, quibus appropria∣ta erant, aut venditione aut donatione alienabantur, ita ut alterius familiae, aut alterius Haeredum deinde juris essent. Sic in Marmoribus LXXIX, & XCII Sepulchra, ad quae pertinebant, emta fuisse invenimus, & jus in iis sepeli∣endi, sic ad alios, quam quibus condebantur, translatum fuisse. Sed cum hoc directe contra conditorum voluntatem fuerat, qui Sepulchra sua aut fa∣miliis, aut haeredibus appropriaverant, saepe in Monumentorum inscriptioni∣bus, ne fieret, sub mulctae poena prohibetur, & sic intelligendae sunt tam no∣strae, quam aliae antiquae Monumentorum inscriptiones, quibus eorum alie∣natio per venditionem, donationem, aut alium quemcunque modum prohi∣betur; & non ut multi opinantur de alienatione ad alium usum; sepul∣chrum enim, aut aliquam illius partem ad alium usum convertere apud anti∣quos laesae religionis crimen erat, contra quod cum severissimis reipublicae le∣gibus