secundum decreta sanctissimi se∣natus, & ornamentum Ioniae Smyr∣naeorum civitas.
Lerennio Septimio Heliodoro Antino∣ensi & Smyr∣nensi Pancrati∣astae.
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Quomodo Adrianus Antinoum Catamitum suum deum fece∣rat, & in illius honorem ludos & festa instituit, Casaubonus, & Salmasius in notis ad Adrianum Spartiani, aliique satis dixere. In ejusdem etiam ho∣norem urbem condidit, quam Antinoïam dixit. Sic enim Stephanus Byzan∣tinus. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, inde in Accusativo casu 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vox, quae in Marmore habetur.
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 qui sit docet Aristoteles Rhetor cap. 5. ubi dicit, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, i. e. qui potest crura projicere certo quodam mo∣do, & movere, & velociter, & longe, cursor est; qui vero stingere & tenere, luctator; at qui pellere plaga, pugil; qui autem utrisque his, Pancratiasticus. Inde observat Falconerius Pancratium quid mixtum esse ex luctâ & pugilatu, quod Plutarchus docet lib. 2. Sympos. quaest. 4. Plura de hoc certandi genere, legas apud Mercurialem De arte Gymnasticâ, Fabrum De arte Athletica, Fal∣conerium de Inscriptionibus Athleticis Romae inventis, pag. 72. aliosque.