Ep. 55. ..... 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. In prima Lacuna lege 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, in secunda 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, in tertia, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉· x 1.1 Adimantus enim archon erat pro∣ximo post Timosthenem anno. Si igitur Timosthenes archon fuerit, An. Ep. Mar. 215, annus, quo Adimantus hunc Magistratum gessit, erat 214. Restitu∣endum autem hic 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 literae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quae integrae relinquuntur, satis ostendunt.
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Bini Simonides clariores apud Scriptores habentur. Avus & ex filia nepos. Avus Leoprepis filius vocatur Suidae; atque ei memo∣randi artis inventio tribuitur, de qua item Cicero de Oratore Secundo. At ex nostro liquet Leoprepem avi generum fuisse & nepotis patrem. De avo antea dixerat. Heic de nepote. Ceius uterque fuit; uterque Poeta. Neque igitur avo sed nepoti inventio illa debetur. De Simonide hoc, vide Joannem Tzetzem Chiliade 1. cap. 24. ubi victorias reportasse ait quinquagenta sex. Consule etiam Valerium Maximum, lib. 8. cap. 7. Seld.
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Statuae de quibus hic agit Chronographus noster, non primae erant, quae Harmodio & Aristogitoni ponebantur; longe enim antea, quarto scilicet postquam Hippias Athenis y 1.2 eodem, quo Tarquinius Româ pellebantur, anno aeneae illis statuae in foro erectae fuere, eaeque primae erant, quae Tyrannicidis unquam publice pone∣bantur. z 1.3 Sed captis à Xerxe Athenis hae Susam translatae fuerunt, novae i∣gitur illis post finitum bellum Persicum & restauratas iterum Athenas, quas Persae destruxerunt, ponebantur, de iisque hic agere videtur Chronographus noster. Quae autem Susam à Persis avectae fuerunt, a 1.4 Alexander captâ eâ urbe iterum remisit, quae suis locis in foro iterum erectae, ibi usque ad tem∣pora Bruti & Cassii permansere, qui cum Caesarem eodem modo, quo Har∣modius & Aristogiton Hipparchum interfecissent, inter alios honores, quos si∣bi ob illud parricidium arrogarunt, hunc Athenis, ut maximum, quem in illa civitate consequi poterant, habuere, b 1.5 quod statuae aeneae juxta statuas Har∣modii & Aristogitonis illis etiam in foro ponebantur.