Aeschylum Poetam, Tragoediae certamine primum vicisse statuit Chroni∣con Marmoreum anno 222 ante finem suum, Archonte Athenis Philocrate; viz. anno 514 ante Evang. eodem quo Eusebianum, Pindarum & Simonidem, Lyricos Poetas insignes exhibet; quod ipsum etiam postea, an. 505 ante Evang. de Aeschylo ante dictum repetit, nempe eundem Tragoediarum scriptorem agnosci: Marmoreo ferme medium amborum tempus signante. Plures au∣tem victorias Aeschylum reportasse, è vitae ejus Autore, & Scholiaste ipsius, atque Suida intelligere licet. Etenim post Xerxis fugam è Graecia, Persas quoque Tragoediam docuit.
Eidem Epochae additur, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Et Euripides Poeta fuit, sive extitit, sive natus est: quo pacto ejus natale statuitur saltem quinquennio, vel sexennio citius quam apud Laertium in Socratis vitâ, ubi natus fertur anno primo Olympiadis 75, Archonte Calliade, quem Marmorea Inscriptio refert ad annum quartum Olympiadis 74. Huic autem suffragatur Chronicon Eusebianum referens Sophoclem atque Euripidem claros habitos, anno 498 ante Evang. quo tempore Euripides, juxta Marmora fuerit natus annos 16, at juxta Laertium tantummodo 10. Verum quid Laertium in er∣rorem impulerit, apparet ex Hesychio Illustrio in Catalogo literatorum, ita scribente, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Euripides natus est eodem die quo Graeci Persas navali contra Xerxem pugnâ vicerunt: portendens prosperum successum Atheniensibus. Inquit eodem die, non eodem anno, sed ante prae∣cedentes aliquot annos quo portendebatur Atheniensibus prosper successus, po∣stea demum eodem die.
Porro autem eadem Epocha subjicitur, & Stesichorus Poeta Graeciam (quan∣tum è mutilo Marmore intelligere licet) obivit aut illustravit. In Eusebiano Chronico Stesichorus Poeta clarus habetur, anno 640 ante Evang. Olympiade 42, cui Suidam convenire annotat Pontacus: & Stesichori mors annis 51 po∣stea, 589 ante Evang. utpote qui fuerit unus è Luciani longaevis. Verum qui istic intelligitur Stesichorus, videtur fuisse ille, quem Gelonis Syracusani Dy∣nastae tempore, nimirum circa 507 annum ante Evang. claruisse asserit Conon in catalogo codicum quos legit Photius, numero 186, periocha 42: ut Sel∣denus noster. Fortasse vero istic idem innuitur de Stesichoro, quod refert Illustrius Hesychius in Onomatologo doctrinâ clarorum, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Appellatus est Stesichorus, quia primus ad citharae cantum statuit chorum: antea enim Ti∣sias nominabatur.