A quo Astydamas Athenis vicit, Chronico Marmoreo ponuntur anni 109, qui fuerint 411 ante Evang. Archonte Athenis Asteio. Quod autem Diodo∣rus, lib. 14. annis 26 antea eundem Poetam Tragicum vicisse refert: ea nimi∣rum fuerit prima ejus victoria; haec forte postrema, aut alias celeberrima.
Eâdem vero Epochâ innuitur arsisse tunc etiam Cometam. Atque hic Co∣meta videtur ille ingens, quem in Achaiâ conspectum se puero, significat A∣ristoteles, Meteorolog. lib. 1. cap. 6. Archonte eodem per errorem dicto A∣ristaeo. Et de quo Diodorus Siculus, lib. 15. Archonte Alcisthene proxime insequente, sub tempus datae occasionis praelii inter Thebanos & Lacedaemo∣nios ad Leuctra, quo Lacedaemonii amiserunt Principatum Graeciae, scribit in haec verba, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉