Praelium Marathonium quo Athenienses, Miltiade duce praecipuo, secundo autem Aristide, profligarunt Datim Darii Hystaspidae Persarum Imperatoris praefectum, Marmorea Inscriptio assignat anno 227 ante citimam Epocham, ac 519 ante Evang. Archonte Athenis Phaenippo secundo, cui successerit ipse Aristides: quemadmodum è Plutarcho in Aristidis vitâ jamdudum declaravi: quanquam alii Diogneto, alii Hybrilide Archonte, tanquam Dionysio Hali∣carnasseo, lib. 5. vel Pausania, lib. 6. autoribus idem referunt. Sexto autem die Attici mensis Boëdromionis, sub Autumni aequinoctium, eodem Plutar∣cho Autore, tum in Camillo, tum etiam libro, Doctrina, an virtute cele∣briores Athenienses? praelium illud commissum esse, pridem quoque annota∣vi: quemadmodum Salaminium praelium navale contra Xerxem, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 circiter vicesimum diem ejusdem mensis, juxta eundem item in Camillo. Marathonium autem anno decimo, summum absoluto pauculis illis diebus ante Salaminium contigisse, cujus asserendi gratiâ haec repetimus; clare te∣statur Thucydides, in Historiae suae Prooemio, his verbis, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Post exactos tyrannos è Graecia haud multis annis interjectis, pugna in Marathone à Medis contra Athenienses commissa est, decimo autem anno post illam pugnam, rursum Barbarus in∣gente classe & apparatu bellico tanquam subjugaturus Graeciam invasit. Sed & Plato de Legibus, lib. 3. absolutum decennium inter eadem duo praelia, Marathonium & Salaminium, intercessisse refert. Unde constat Marathoni∣um neutiquam antevertisse annum secundum Olympiadis 72, nostro calculo congruentem, aut tricesimum primum regni Darii Hystaspidae; etiamsi Jose∣phus Scaliger, Arnoldus Pontacus, aliique secundum Chronicon Eusebianum, ad praecedentem, viz. primum ejusdem Olympiadis referunt: quandoquidem Navale contra Xerxem ad Salaminem, neutiquam antevertisse annum quar∣tum Olympiadis 74, in confesso apud omnes sit.
Eodem autem praelio Marathonio Aeschylum Poetam Tragicum animose pugnasse, & cum fratre suo Cynigiro quasi de fortitudinis palmâ contendisse, ab aliis quoque proditum est: eum vero tunc natum fuisse annos 35, etiam Marmoreâ Inscriptione annotatur. Verum in Chronico Eusebiano, Aeschy∣lus Tragoediarum scriptor agnoscitur ad initium Olympiadis 71: imo juxta quaedam ejus exemplaria, Olympiade 70. quod etiam Suidae testimonio con∣firmatur; referentis Pratinam cum eo certavisse eâdem 70 Olympiade: imo vero etiam juxta alia Eusebii exemplaria, Pontaco teste, sub Olympiadem 69: qua ipsa Olympiade, nempe, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, (tametsi prior numeralis litera, exemplari in∣terciderit) alias apud eundem Suidam, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉· Aes∣chylus certavit, natus tunc annos 25. Siquidem decimus annus ante praelium Marathonium, ac annus 25 aetatis Aeschyli, juxta Chronicon Marmoreum, est annus quartus Olympiadis 69, ac 529 ante Evang. Haec quoque nota aetatis Aeschyli confirmat praelium Marathonium anno 2 Olympiadis 72, neque prius nec posterius contigisse.