Porro autem quod insequente Epochâ dicitur, Sophoclem postquam vi∣xerat annos 91, mortuum esse Archonte Calliâ: etsi mutilo Marmore annus Epochae deficiat, tamen quum non modo apud Diodorum Siculum, lib. 13. verum etiam apud Xenophontem, lib. 1. Hellenicorum, Xenophontem in∣quam Atheniensem, qui eodem tempore Athenis degebat, hi tres Archontes, Euctemon, Antigenes, & Callias, collati cum tribus Lacedaemoniorum E∣phoris, Evarchippo, Pantacle, & Pitya, tribus annis continuis immediate se consequantur: necesse est ut Calliae huic, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (sive 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉,) ascribatur annus 142 ante citimam Epo∣cham, 434 ante Evang. ac tertius ejusdem 93 Olympiadis: Itaque hactenus Chronicon Marmoreum iis convenerit. Trium vero Epocharum harum ce∣tera jam dudum in Diatriba, de Gelone dicta sunt.
Ceterum quod hac Epocha mortis Sophoclis, praeterea innuitur mutilis Mar∣moribus de ascensu Cyri explicabitur post Epocham insequentem.