Orestes judicium subiit in Areopago, Clytemnestrae matris & Aegisthi A∣dulteri (parricidarum patris sui Agamemnonis) eorumque filiae caedis causa, quo vicit, regnante Athenis Demophonte, Chronico Marmoreo ante citi∣mam Epocham annis 942, ut legit Seldenus noster, agnoscens numerum mu∣tilum esse, utpote ita in Marmore extantem, ...〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.. ubi quar∣tam Δ, sc. Decadem interiisse putat: eoque pacto hoc contigisse omnino tri∣bus annis haud amplius post captam Trojam. Atqui praeterquam quod in Chronico Eusebiano demum circiter annum septimum Demophontis utique post Trojam captam, legitur, Mycenis post necem Aegisthi Orestes regna∣vit. Velleius scribit, post occisum Agamemnonem Mycenarum regno po∣titum esse Aegystum per annos septem. Quod longe ante eum asseruit Ho∣merus libro tertio Odysseae ita canens
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Quapropter apparet sub finem numeri deesse neutiquam Δ Decadem, sed Π Pentadem tantummodo, ideoque integrum numerum ita concipiendum esse 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 937 octennio post Trojam captam, atque ante Evan∣gelium annis 1229.