Quod in mutilis Marmoribus deinceps de Hippiâ videtur innui Archonte A∣thenis Pythocrito, annis 231 ante citimam Epocham, 523 ante Evang. qua∣driennio ante Marathonium praelium; forte spectat ad priorem expeditionem Medicam, quâ Darius Hystaspides misit Mardonium ducem, tunc juvenem, cui paulo ante in uxorem dederat filiam suam Artozostram, quemadmodum re∣fert Herodotus lib. 6. cum classe 300 navium, quae naufragio pessundata est ad montem Athon, & praeterea exercitu pedestri, quo subjugavit reliquos Ma∣cedones, qui antea non submiserant se Imperio Persico, atque etiam Thraces dictos Brygas: in qua priore expeditione, quâ reipsâ plus actum est, quam posteriore Marathoniâ, aeque verisimile est Hippiam fuisse, ac in posteriori: ac praesertim in legatione circa idem tempus à Dario missâ ad poscendum Grae∣cos aquam & ignem in signum subjectionis: cui multi Graecorum populi pa∣ruerunt, praecipue vero Aeginates, tunc temporis ex omnibus Graecis mari plu∣rimum potentes, & Atheniensium aemulorum suorum contra ipsos propterea exclamantium, infesti inimici: à quo demum verisimilius, quam ab Hippiâ persuasi? Cujus occasione recruduerunt inimicitiae inter duos Lacedaemonio∣rum Reges, Cleomenem & Demaratum; Demaratusque regno abdicatus, haud ita multo post, ad Darium utique fugit. Ne cui autem hoc minus fiat verisimile, quia Thucydides nullius reditûs Hippiae in Graeciam meminit, ante praelium Marathonium: etiam ante hoc tempus, circa initium rebellionis A∣ristagorae Milesii, Hippiam à Cleomene & Lacedaemoniis revocatum, volen∣tibus eum reducere Athenas in pristinum dominatum: quod ne fieret, longâ & vehemente oratione, â Sosicle Corinthiorum legato dissuasum esse, fuse nar∣rat Herodotus, lib. 5. Thucydides igitur postremi tantummodo reditûs Hippiae meminit; quo in Atticam, atque ipsarum Athenarum conspectum venit, summaque spe recuperandi dominatus decidit: & siquidem non in ipsa pu∣gna Marathonia, quod à nonnullis traditum, occubuit; at paulo post, senio pariter ac moerore perinde ac Darius ipse, juxta Marmoream nimirum & no∣stram Chronologiam, contabuit. Quicquid vero id est, quod de Hippia innuunt mutila Marmora hoc anno ut dictum est 231 ante citimam Epocham, ac 523 ante Evang. Archonte Athenis Pythocrito: dimovet certe eodem anno, nempe secundo Olympiadis 71, Philippum Archontem, Caroli Sigonii ut puto, & aliorum recentiorum Fastis Atticis ei assignatum: cui proinde alius à nobis infra locus assignabitur, post octennium, videlicet duas integras Olym∣piades, anno eodem secundo Olympiadis 73.
Jam vero antequam finem imponamus huic disquisitioni, opportunum vide∣tur