Post annos 952, quam ab Alete erat condita, Corinthum funditus diruit Lucius Mummius, juxta Velleium, summum uno anno ante nostrum calcu∣lum: quum nostra Series rerum Romanarum conferat Corinthi, ut & Car∣thaginis excidium in annum 3859. M. C. qui erat 174 ante Evang. Porro au∣tem praeter tria illa Graecorum regna exposita in Chronico Eusebii Latinum quoque dependet ab Epocha Trojae captae. Quod proinde etiam Chronici Marmorei Epochae capti Ilii accommodandum est. Quanquam igitur Diony∣sius Halicarnasseus, lib. 1. Roman. Antiquitatum, Porcio Catone autore sta∣tuit Romam conditam ad Latini regni finem, quadringentis triginta duobus annis post captam Trojam: tamen cum agnoscat illum nullam Graecam tem∣poris notationem exposuisse, ideoque ipse calculum Catonianum applicet Canonibus Eratosthenis ponentis annos quadringentos & septem inter Ilium captum & primam Olympiadem: haud perinde liquet Catonem ipsum ad e∣osdem Canones referri voluisse: quin potius, quum idem Dionysius in pro∣xime praecedentibus retulerit Timaeum Siculum scripsisse Romam conditam annis duobus de quadraginta ante primam Olympiadem; Cincium autem, & alios, annis plus minus totidem post: probabile sane est, Catonem censuisse conditam circiter ipsam Epocham Olympicam; ideoque eundem numerum annorum 432 accommodasse pariter utrique Epochae, inquam, & Olympi∣cae, atque Romae conditae. Quo pacto proxime Chronici Marmorei calculo, nimirum intra unum annum convenit. Jam vero Puteani Excerpta Barbaro-latina statuentia Ilii excidium, Epochae suae anno 4355, Romam vero à Ro∣mulo conditam, anno 4820 intervallum annorum 465 interea, pro regni
Marmora Oxoniensia ex Arundellianis, Seldenianis, aliisque conflata recensuit & perpetuo commentario explicavit Humphridus Prideaux ... ; appositis ad eorum nonnulla Seldeni & Lydiati annotationibus accessit Sertorii Ursati Patavini De notis Romanorum commentarius.
About this Item
- Title
- Marmora Oxoniensia ex Arundellianis, Seldenianis, aliisque conflata recensuit & perpetuo commentario explicavit Humphridus Prideaux ... ; appositis ad eorum nonnulla Seldeni & Lydiati annotationibus accessit Sertorii Ursati Patavini De notis Romanorum commentarius.
- Author
- Prideaux, Humphrey, 1648-1724.
- Publication
- Oxonii :: E. theatro Sheldoniano,
- MDCLXXVI [1676]
- Rights/Permissions
-
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
- Subject terms
- Parian chronicle.
- Sculpture, Greek.
- Inscriptions, Greek.
- Inscriptions, Latin.
- Arundel marbles.
- Link to this Item
-
http://name.umdl.umich.edu/A53812.0001.001
- Cite this Item
-
"Marmora Oxoniensia ex Arundellianis, Seldenianis, aliisque conflata recensuit & perpetuo commentario explicavit Humphridus Prideaux ... ; appositis ad eorum nonnulla Seldeni & Lydiati annotationibus accessit Sertorii Ursati Patavini De notis Romanorum commentarius." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A53812.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 27, 2025.
Pages
Page 55
Latini duratione admittunt. Chronicon autem Alexandrinum ponens ca∣ptum Ilium anno 4249 Epochae suae: Romam conditam statuit anno quarto septimae Olympiadis, à Romulo & Remo, tunc 24 annis natis, Epochae suae ejusdem anno 4775; nempe 526 post Ilii excidium. Itaque hi calculi inter∣valli temporis ab excidio Ilii ad conditum Romae, sive durationis regni La∣tini, satis superque conferunt ad confirmandum intervallum Chronico Mar∣moreo expositum ab Ilio capto ad primam Olympiadem. Verum ubi anni illi 26, quibus Canon Marmoreus excedit Eratostheneum, in••erendi sint, innunt Excerpta Puteani, collata cum Eusebianis Graecis Georgii Syncelli. Quum enim Dionysius Halicarnasseus referat Aeneam occubuisse in praelio contra Mezentium Tyrrhenorum regem, annis 7 post captum Ilium, & 4 post Latini mortem: Puteani Excerpta, duobus locis, priore inter Judices & Reges Israeliticos, posteriore inter Atheniensium & Lacedaemoniorum regna, ascribunt ei regni annos 38 post Ilii excidium, quorum priores 19 communes ei cum Latino: Syncelli vero Graeca Eusebiana, primum imputantia tres pri∣mos annos regni Aeneae communes cum tribus postremis regni Latini post ca∣ptum Ilium, & tres alios post Latini mortem; deinde agnoscunt nonnullos ascribere Aeneae regni annos 8, putandos à 9 post captum Ilium: ac demum referunt Aeneam post captam Trojam, regnasse annos 23. Atque his videli∣cet Excerptis Puteani & Syncelli, convenire Eclogam Graecam Isaaci Casau∣boni de regno Latino significat Scaliger: quam nescio quare inter alias illius Eclogas, praeter institutum hic omiserit, nisi quod suo calculo & Canoni Era∣tostheneo neutiquam quadraret. Itaque si regni Aeneae anni 38 suppeditati ab Excerptis Puteani, & 23 ab Eusebianis Syncelli, ita componantur; ut prior numerus priorum, posterior autem posteriorum admittatur: fient 33, viz. 26 plures quam Dionysii Halicarnassei calculus Eratostheneus exhibet: quorum primi tres utique communes fuerint Aeneae cum Latino, juxta Dio∣nysium pariter ac Syncellum; deinde autem 30 proprii Aeneae, post Latini mortem: ut proinde regnum Latinum steterit annis 461 proxime, ab Ilio capto ad Romam conditam; undetriginta pluribus quam statuit idem Dio∣nysius. Etenimvero, quum nos autore Quinto Fabio Pictore, suffragante etiam Chronico Alexandrino ut modo vidimus, Romam conditam statuamus triennio serius quam Dionysius, nempe sub exitum septimae Olympiadis & initium octavae, Eusebianus numerus annorum 44 regni Amulii penultimi regis Latinorum, biennio superans Dionysianum, una cum primo anno Nu∣mitoris regis ultimi, eo nos deducet: quemadmodum sequens catalogus re∣gum Latinorum cum particularibus summis annorum cujusque, ceteroqui Dionysianus, accommodatus nostris Epochis annorum Mundi conditi, & ante principium Evangelii, manifestum faciet.