& Augusto sacro capiunt, perinde ac si Civitas (cujus nummi ita inscripti) utriusque se aedituos, pro solenni seculi adulatione, professi fuissent. Nam etiam in Augusti nummis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 legitur. Sed vero non est o∣mnino cur Numen Majestatemve Imperatoris Vocabulum spectare conjecte∣mus. Dissuadent tum aliorum numinum saepius adjectae figurae, interdum & nomina, tum ipsi scriptores rerum Romanarum veteres, qui dum Magnitudi∣nem Romanam & ingentem Imperatorum apud exteros gloriam satis ambiti∣ose praedicant, divini hujusmodi honoris, quo nihil amplius, nihil pluris fu∣isset aestimandum, ne minimum quidem habent vestigium. Nec magis est cur annos Imperatorum aut numismatis recusi, numerorum notis, quae rarissime ultra quartum excrescunt & plerunque secundum exprimunt, signari putemus. De gemino autem Julii & Augusti Templo sententiae accedere nemo poterit, qui Imperatorum insequentium numismata ita inscripta in memoriam revo∣caverit. Sunt etiam qui ut rem inextricabilem, dum in veteris numismatis explicandis toti sunt, seponunt. Videsis tandem Antonium Augustinum dia∣logo 5. Sebastianum Eritzium parte secunda de Numismatis veterum, Lu∣dovicum Nonium, Goltzium & Isacium Casaubonum ad Ancyranum moni∣mentum in animadversionibus Suetonianis. Sed mihi persuasum satis est, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 heic ad panegyres illas seu certamina Sacra, sive pentaeterica, sive aliis tempestatibus annuis, pro vario ritu, innovata, quae Provinciarum Communium (de quibus superius aliquoties non nihil diximus) erant, attinu∣isse; etiam Numinum, quibus sacra illa dicata, plane aedituos fuisse, curato∣res, & vindices; ipsasque urbes velut aedes sacras ad Communium nempe sa∣cra illa peragenda. Communium autem hujusmodi Majora erant alia, alia Minora. Majora ut Asiae, Syriae; Minora ut Lyciae, Lydiae, Phoeniciae, Ga∣latiae. Nulla, neque in his neque in illis, Civitas proculdubio erat quae exi∣mios se sortiri honores, & alia commoda quamplurima lucrifacere toties non existimabat, quoties intra moenia sua Communis illius, cujus pars erat, sacra, redeuntibus periodis, celebrabantur. Id quod aut Communis etiam vota, pro more patrio, aut Imperatoris, aut Senatus autoritas, statis temporibus de∣cernebat. Inde evenit, quod Ephesi, Smyrnae, Magnesiae, celebratis Com∣munis Asiae, puto, hisce sacris, eorum Cives 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 in Numismatis dican∣tur. Ut enim persona singularis, qui aedituus est alicujus fani, illud curat, ita, non adeo disparili analogiâ, universitas Civium qui urbem suam panegy∣ribus & in ea Gymnasium certaminibus (Numini, cui sacra ea erant, devoti) aptabant, aedituorum officium omnino praestabant sive aedituabant. Et Asi∣archae, verbi gratia, in Communis Asiae sacris, quemadmodum alii ejusmodi terminatione & ratione nominis noti alibi, velut Agonothetae, publicis eis∣dem sacris praesidebant. De Asiarchis, supra diximus. Majoris id genus Com∣munis, Aedituorum exempla habemus in iis, quae supra, ex Numismatis, me∣moravimus de Ephesiis, Magnesiis, forte aliis. Nam ad Asiae Commune, cujus sacra hujusmodi Dianae, ni fallor, erant, ea spectant. Et ad idem non alio modo, ni fallor, Smyrnenses 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 in Recensione quae prae manibus est. Minoris Communis Aeditui, forte erant Sardiani. Chrysanthina sci∣licet pentaeterica, ut videtur, sacra erant Communis Lydiae. Haec Sardibus cum tertium (idque continenter, de qua re mox plura) celebrabantur, cives ter Aeditui seu 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 fuere. Nam si 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, in illo Alexandri Mammeae F. nummo, ad Chrysanthina pertinet, ut pertinere verisimillimum est, tunc sequi videtur, non Majus commune aliquod innui. Nam Chrysan∣thina ultra Lydos nullibi extendebantur; Nec ad Sardianos ita restricta esse videntur, ut alibi in Lydia celebrari nequirent, utcunque apud eos, primarios nempe Lydiae cives, saepius quam alia aliqua in urbe agebantur, quod indicari etiam, ad hanc rem, videtur à Martiano Jurisconsulto, loco supra adducto, ubi de Chrysanhinis seorsim. Atque ut Chrysanthina se habuere heic ad Sardia∣nos, ita forte 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ad Perinthios, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 dicti in Numisma∣tis