Page 114
Silvano Sacrum. De Silvanis tribus, quibus inscriptiones sacrae fieri solitae, vide, praeter alia quae magis obvia sunt, Josephum Scaligerum ad Festi Mar∣spedis. "Silvano sacrum sodalibus ejus & Larum donum posuit Ti. Claudius, &c. Ita lego. Sodales ejus, puto, erant Hercules plerunque, Liber pater, Mercurius, qui item Larum sodales. Silvanus igitur hic Domesticus erat & possessionibus consecratus, ut custos, quem & Silvanum Larum dictum esse vult Scaliger. Ex ipso hoc Saxo dum Romae in vinea quadam extra portam Flumentanam inter viam Flaminiam Tiberiumque visebatur, descripsit illud Smetius quod legitur apud Gruterum, pag. 63.1. quem vide item pag. 65.2. Quod autem pag. 66.1. habetur Silvano sancto sacrum Philemon, legit Scaliger, loco jam citato, Silvano Sancto Larum, &c.
Ibid. A cura Amicorum. Inter Officia Domus Augustae erat cura Amicorum Augusti. Et qui hoc fungebantur ministerio A cura Amicorum dicti sunt; Et semper aut plerunque Liberti Augustorum erant. De iis vide Gruterianas In∣scriptiones, pag. 70.2. & pag. 598. saepius. Eâdem notione Aurelia Liviae Augustae serva à cura Catellae dicitur in saxo quod visitur Romae in hortis Car∣pensibus. Vide Gruterum pag. 578, 51. Amici Augustorum heic ii erant quos in contubernium & interiorem familiaritatem, atque à conciliis sibi adscisce∣bant Imperatores. Nec unius erant classis. Sed primae alii; alii secundae, item tertiae.
Lampridius de Alexandro Severo; Moderationis tantae fuit ut nemo unquam ab ejus latere submoveretur, ut omnibus se blandum affa∣bilemque praeberet, ut Amicos non solum primi ac secundi loci sed etiam in∣feriores aegrotantes viseret.Quin sub Tiberio totidem item Amicorum e∣jusmodi classes; quarum extrema Grati dicti; universi vero Comites Peregri∣nationum Expeditionumque. Atque hinc nata illa Comitiva dignitas, quae ab hac origine etiam triplex est in Eusebio de vita Constantini lib. 4. cap. 1. Et hallucinantur viri docti, qui Constantinum triplicis illius differentiae autorem faciunt. De qua re nos fusius in Titulis nostris universae Europae Honorariis. De Tiberii autem Comitibus, vide Suetonium in ejus vita cap. 46. Et de Au∣gusti Amicis porro Cl. Salmasium ad Spartianum.
Ibid. Minucio Fundano & C. Vettennio Severo Coss. Minucius Fundanus & Vetennius Severus Consules erant, anno Claudii Imperatoris 11, non ordi∣narii, sed suffecti. Neque in veterum Fastorum quae extant fragmentis oc∣currunt. Sed annum eorum scimus ex Onufrii Fastis, ubi vetus legitur haec in∣scriptio, Ti. Claudius Drusi F. Caesar Augustus Germanicus Pont. Max. Trib. Pot. 11. Imp. 24. Cos. 5. P. P. Restituit C. Minicio Fundano & C. Vetennio Severo Cos. Ha∣betur item in Gruterianis, pag. 188.6. Quae in hoc Marmor annotantur omnia sunt Seldeni.