Page 48
Notae ad Marmor Aureliae Faustae.
HOc Marmor erat basis statuae, quam ex inscriptione discimus Pompo∣niam Claudiam Faustam Aureliae Faustae summae Sacerdoti Dianae & Amitae suae è decreto Senatus Smyrnensis posuisse. Statuas enim in publico habere apud Graecos, uti & Latinos, maximum erat, quod ab aliqua civitate bene merentes aut virtutis, aut benevolentiae praemium poterant ac∣cipere; atque ideo hunc honorem largiri penes eos solos fuit, qui reipublicae praeerant, nec eum apud antiquos aliquis unquam sine illorum decreto asse∣quebatur. Statuas, quas civitates ob majora merita decernebant, ipsae etiam publicis erigebant impensis. Sic Athenienses a 1.1 Harmodio & Aristogitoni a∣liisque; sic Delii Alexandro Polycleti filio Marm. 132, & Reginae Laodicae Marm. 142, & Theophrasto Acharnensi Apend. Marm. 27; & sic ipsi Smyr∣nenses Pomponio Cornelio Marm. 78, & Lerennio Septimio Heliodoro Mar. 143, & L. Septimio Aurelio Apend. Marm. 15, & decreverunt & posuerunt statuas. Ob minora vero merita tantum ei, cui statua decernebatur, aut ali∣cui ex amicis aut cognatis illius copia facta erat, ut erigeret ex propriis: at{que} ideo hic statuam, quam Senatus Smyrnensis Aureliae Faustae decrevit, non ipsa civitas, ut in superioribus modo citatis, sed cognata illius Claudia Fausta, & sic Apend. Marm. 19, quam Senatus Thyatirenus M. Ulpiae Marcellae Andro∣nicus & Stratonice, qui educarunt, ex propriis impensis dicuntur posuisse. Hic honos priore longe inferior erat, & plerumque non ob merita decerneba∣tur; sed illi, qui in liberis civitatibus, qualis erat b 1.2 Smyrna, apud populum aut Senatum, in aliis apud principem aut provinciae rectorem gratiâ valebant, pro amicis & cognatis impetrabant, & sic Titinius Capito c 1.3 apud Plinium à Trajano dicitur impetrasse, ut sibi liceret L. Syllano statuam in foro ponere. Jus enim decernendi statuas, quod Romae salvà libertate penes solum Senatum fuit, eâdem amissâ ad imperatores translatum erat, illud autem sub Angusto & Tiberio, nondum satis firmiter stabilito imperio, neglectum fuit, ita ut qui∣cunque vellet imaginem suam publicabat, donec Caligula d 1.4 edicto suo pro∣hibuit, ulli nisi se consulto & autore statuam collocari. Cui simile etiam edi∣ctum edidit e 1.5 Claudius successor illius: totam vero rei curam ille Senatui re∣misit, jure autem non decessit suo, eo enim imperatores post Claudium usos fuisse ex modo citato Plinii loco satis apparet. Fallitur igitur Clatissimus Ca∣saubonus, qui ad illum f 1.6 Aelii Spartiani locum, ubi Severus patri, matri, avo, & uxori priori statuas per se collocasse dicitur, notat, Jus publice ponendi sta∣tuas penes Senatum fuit; at Severus ponit istas suis per se, i. e. siue decreto vel au∣toritate patrum. Quis enim credet Imperatores Romanos, quorum autoritas in imperio omnibus modis plena, & plane despotica fuerat, jus statuae hono∣rem largiendi sine Senatus decreto non habuisse? Ea igitur Spartiani verba ali∣ter intelligenda sunt. Per se enim dicitur Severus has statuas posuisse, quod cum sub omnium aliorum principum imperio prima esset Senatus adulatio summos honores illius amicis & cognatis decernere, Severus hâc non expe∣ctatâ seu potius spretâ, eosdem autoritate propriâ, quâ alii in hâc reprinci∣pes ex modestia non utebantur, ipse suis conferebat. Si vero aliquis sine Se∣natus aut populi decreto, aut in iis civitatibus, qui Imperio Romano suberant sine Imperatoris aut provinciae rectoris rescripto amici statuam faciebat, in pub∣lico non licebat collocare, g 1.7 sed tales vel in Hortis, vel in Bibliothecis, vel in porticibus seu vestibulis aedium privatarum ponebantur, h 1.8 in iisque plerum{que}