Page 383
Incipit Tertia Pars Tertiae Partis.
CAP. I. De distinctionibus consequentiarum.
HAbito de syllogismo in communi & de syllogismo demonstra∣tivo, agendum est nunc de argumentis & consequentiis quae non habent formam syllogisticam; cujusmodi sunt Enthy∣memata. Et primo primittendae sunt quaedam distinctiones de consequentiis, ex quibus omnibus faciliter patere poterit studioso quid de omnibus syllogismis non demonstrativis est intelligendum. Ponam ergo pòst aliquas regulas quae consequentiis sunt communes, & Primo ponam distinctiones.
Prima distinctio est ista, quod consequentiarum Quaedam est ut nunc, & Quaedam est simplex. Consequentia ut nunc est, quando antecedens pro aliquo tempore potest esse verum sine consequente, sed non pro isto tempore. Sicut ista consequentia est bona ut nunc, Omne animal currit, ergo Socrates currit; quia pro illo rempore pro quo Socrates est animal, non potest antecedens esse verum sine con∣sequente; & tamen pro aliquo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Consequentia simplex est, quando pro nullo tem∣pore poterit antecedens esse verum sine consequente. Sicut ista conse∣quentia est simplex, Nullum animal currit, ergo Nullus homo currit; quia nunquam poterit antecedens esse verum sine consequente: nun∣quam enim poterit haec esse vera, Nullum animal currit, nisi ista sit vera, Nullus homo currit, posito quod formetur.
Alia distinctio consequentiae est talis, quia Aliquando consequentia tenet per Medium intrinsecum, Aliquando per Medium extrinsec••m.
Illa consequentia tenet per Medium intrinsecum, quando tene•• vir∣tute alicujus propositionis formatae••ex eisdem terminis. Sicut ista consequentia, Socrates non currit, ergo Homo non currit, tenet virtute istius medii, scilicet Socrates est homo: unde nisi ista, So∣crates est homo, esset vera, consequentia non v••l••ret. Sed tunc consequentia tenet per Medium extrinsecum, quando tenet per ali∣quam