Page 487
CAP. XLIV. De sexta specie quae ponitur, sit verum.
SExta species ponitur, Sit verum, & est species qua obligatur aliquis ad respondendum ad aliquam propositionem, eo modo, quo respon∣dens habet determinatum actum circa illam propositionem: puta eodem modo quo responderet, si sciret illam esse falsam; vel eo modo quo responderet, si sciret eam esse veram; vel eo modo quo responderet, si dubitaret eam. Sicut si dicat opponens sic, Sit verum te scire So∣cratem currere, hoc est, sic respondeas ad istam, illo modo quo respon∣deres si scires eam esse veram, scilicet istam, Socrates currit: & mihi videtur, quod ista obligatio non potest multum differre à petitione & positione. Aut enim per talem obligationem ponitur ista, Tu scis Socratem currere, vel Scis Socratem non currere, vel dubitas Socratem currere: vel per talem obligationem petitur, quod eodem modo re∣spondeas ad istam, quo responderes si scires eam esse veram, vel eam esse falsam, vel dubitares eam. Et si isto modo intelligitur facta obligatio, Dico quod aut obligat ad illam propositionem tantum expressam; vel ad omnia sequentia, anteceden••••a, repugnantia, & impertinentia. Si primo modo, obligatio est recipienda. Si secundo modo non est uni∣versaliter recipienda, maxime quando cadit supra propositionem con∣tingentem; quia non est in potestate respondentis satisfacere petitioni. Si enim aliquis nesciat Socratem currere, & petatur ab eo quod respon∣deat ad omnia eodem modo ac si sciret eam; uno tempore responderet uno modo, puta si sciret eam quando Socrates est Romae, & si sciret eam quando Socrates est Parisiis, responderet alio modo ad multa imper∣tinentia: nec est in potestate sua, ex quo nescit respondere eodem modo ad omnia quae possunt proponi, quo responderet si sciret eam.