CAP. XLII. De depositione quarta specie obligationis.
QUarta species obligationis ponitur Depositio. Et est depositio Ob∣ligatio ad sustinendum aliquam propositionem tanquam falsam. Sicut si dicatur sic, sit haec vera, Rex sedet, & deponatur ista, hoc est, sustineatur tanquam falsa.
Unde circa istam obligationem istae sunt rgulae, Omne depositum sub forma depositi propositum in tempore depositionis est negandum. Alia regula est, Omne contradicens deposito est concedendum. Alia regula est, Quod ad sequens & ad omne impertinens, & ad repugnans quod non est contradictorium nec convertibile cum contradictorio, respon∣dendum est secundum sui qualitatem.