I. De Potestate Ei commissa.
Postquam serenissimus Rex, Carolus I. Novoca∣strio mandasset potestatem conscribendi Milites ad de∣fensionem Causae regiae, effecit Ille (absit invidia) quod nemo alius subditorum potuit. Quamvis e∣nim multi egregii ac nobiles viri pro Rege copias etiam colligerent; illae tamen Partes five (ut vulgo vocantur) Brigades erant potius quam justi Exer∣citus, si cum Novocastrii copiis conferantur. Ra∣tio erat, quia is per Matrem suam, filiam Cuthberti Baronis Ogle, propinquitate sanguinis cum pluri∣mis antiquarum Familiarum in Northumbria caete∣risque partibus Borealibus conjunctus, apud illos plus valere quam Alienus posset. Nam naturali erga Cognatum suum affectu ducti, facilius seque∣rentur Illum, seque sub Illius quam cujusvis Alteri∣us imperio libentius offerrent morti, in causa Regis;