De vita et rebus gestis nobilissimi illustrissimique principis, Guilielmi ducis Novo-Castrensis, commentarii ab excellentissima principe, Margareta, ipsius uxore sanctissima conscripti ; et ex Anglico in Latinum conversi.
Newcastle, Margaret Cavendish, Duchess of, 1624?-1674.

XII.

Non tam intemperies Coeli causa est penuriae publicae, quam Commercii defectus. Nam vilitas Mercium indicat declinationem Commercii: quoni∣am ista vilitas indicat difficultatem nummariam. Imo, si Auri & Argenti fodinas domi, foris autem Page  208 nihil haberemus Commercii, deessent nobis non pau∣ca Publico necessaria. Atque inde patet, nullam posse gentem sine Commercio bene beateque vivere. Sic voluit Deus & Natura, omnem Terram non omnia ferre.