Page 176
IV. De Prudentia Ipsius & Sapientia.
PRudentia Novocastrii & Sapientia satis appa∣ruit in publicis privatisque Actionibus ac Nego∣tiis. Est illi sane mira vis Ingenii Judiciique, quo & in rerum intima inspicit, & occulta observat, & even∣tura praevidet, & agenda disponit. Huc pertinet me∣morabile Guilielmi Laudi Cantuariensis Elogium. Intercessit inter Archiepiscopum & meum Dominum non vulgaris Amicitia: quam testatus est Laudus le∣gato illi, ante Martyrium suum, Adamante ducentis libris aestimato. Donum vere magnum, si Datorem spectes. Fuit quidem is a Conciliis Regi, & apud eum gratiosus: sed ad rem suam minus attentus; nec divitias accumulavit sibi, sed in publicum effudit. Testis est Cathedralis Ecclesia Sti. Pauli Londinensis, quam, si Fata vivum servassent, haud dubie reddi∣disset pulcherrimam, nullique in toto orbe Christi∣ano inferiorem. Sed quo me abstulit admiratio illius Viri? Redeo in viam. Archiepiscopus, inquam, in quodam suo cum Rege colloquio, Novocastrium hoc ornavit Elogio: Illum esse ea sapientia ac pruden∣tia, ut nulli eorum quos unquam noverat, his doti∣bus concedat.