Page 401
DE Mundi Systemate LIBER TERTIUS. (Book 3)
IN Libris praecedentibus principia Philosophiae tradidi, non tamen Philosophica sed Mathematica tantum, ex quibus vi∣delicet in rebus Philosophicis disputari possit. Haec sunt motuum & virium leges & conditiones, quae ad Philosophi∣am maximè spectant. Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustra∣vi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quae generalia sunt & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis & Sonorum. Superest ut ex iisdem principiis doceamus con∣stitutionem Systematis Mundani. De hoc argumento composue∣ram Librum tertium methodo populari, ut à pluribus legeretur. Sed quibus Principia posita satis intellecta non fuerint, ij vim conse∣quentiarum minimè percipient, neque praejudicia deponent quibus à multis retro annis insueverunt: & propterea ne res in disputationes trahatur, summam libri illius transtuli in Propositiones, more Ma∣thematico, ut ab iis solis legantur qui principia prius evolverint. Veruntamen quoniam Propositiones ibi quam plurimae occurrant, quae Lectoribus etiam Mathematicè doctis moram nimiam injicere possint, author esse nolo ut quisquam eas omnes evolvat; suffecerit siquis Definitiones, Leges motuum & sectiones tres priores Libri pri∣mi sedulò legat, dein transeat ad hunc Librum de Mundi Systemate, & reliquas Librorum priorum Propositiones hic citatas pro lubitu consulat.