Hypoth. VII.
Planetarum quinque primariorum, & (vel Solis cir∣ca Terram vel) Terrae circa Solem tempora periodica esse in ratione ses∣quialtera mediocrium distantiarum à Sole.
Haec à Keplero inventa ratio in confesso est apud omnes. Ea∣dem utique sunt tempora periodica, eaedem{que} orbium dimensiones, sive Planetae circa Terram, sive iidem circa Solem revolvantur. Ac de mensura quidem temporum periodicorum convenit inter Astro∣nomos universos. Magnitudines autem Orbium Keplerus & Bul∣lialdus omnium diligentissimè ex Observationibus determinaverunt: & distantiae mediocres, quae temporibus periodicis respondent, non