momentanea inclinationis. Est autem hic angulus GPg ad an∣gulum GTg ut TG ad PG & Pp ad PG conjunctim. Et prop∣terea si pro momento temporis substituatur hora; cum angulus GTg (per Prop. XXX.) sit ad angulum 33".10'''.33iv. ut IT×PG×AZ ad AT cub. erit angulus GPg (seu inclinationis horaria Variatio) ad angulum 33".10'''.33iv. ut IT×AZ×TG×Pp / PG ad AT cub. Q.E.I.
Haec ita se habent ex Hypothesi quod Luna in Orbe circulari uniformiter gyratur. Quod si orbis ille Ellipticus sit, motus me∣diocris Nodorum minuetur in ratione axis minoris ad axem majo∣rem; uti supra expositum est. Et in eadem ratione minuetur eti∣am Sinus IT. Inclinationis autem Variatio tantum augebitur per decrementum Sinus IT, quantum diminuitur per decrementum motus Nodorum; & propterea idem manebit atque prius.
Corol. 1. Si ad Nn erigatur perpendiculum TF, sitque pM mo∣tus horarius Lunae in plano Eclipticae; & perpendicula pK, Mk in QT demissa & utrinque producta occurrant TF in H & h: erit Kk ad Mp ut pK seu IT ad AT, & TZ ad AT ut TG ad Hp; ideoque IT×TG aequale Kk×Hp×TZ / Mp, hoc est aequale areae HpMh ductae in rationem TZ / Mp: & propterea inclinationis Varia∣tio horaria ad 33".10'''.33•v. ut HpMh ducta in AZ×TZ / Mp×Pp / PG ad AT cub.
Corol. 2. Ideoque si Terra & Nodi singulis horis completis re∣traherentur à locis suis novis, & in loca priora in instanti semper reducerentur, ut situs eorum, per mensem integrum periodicum, datus maneret; tota Inclinationis Variatio tempore mensis illius fo∣ret ad 33".10'''.33iv, ut aggregatum omnium arearum HpMh, in revolutione puncti p genetarum, & sub signis propriis + & − conjunctarum, ductum in AZ×TZ×Pp / PG, ad Mp×AT cub. id est ut circulus totus QAqa ductus in AZ×TZ×Pp / PG ad Mp×AT