Prop. XIV. Theor. XIV.
Orbium Aphelia & Nodi quiescunt.
Aphelia quiescunt, per Prop. XI. Lib. I. ut & orbium plana, per ejusdem Libri Prop. I. & quiescentibus planis quiescunt Nodi. At∣tamen à Planetarum revolventium & Cometarum actionibus in se invicem orientur inaequalitates aliquae, sed quae ob parvitatem con∣temni possunt.
Corol. 1. Quiescunt etiam Stellae fixae, propterea quod datas ad Aphelia Nodosque positiones servant.
Corol. 2. Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terrae motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles effectus in regione Systematis no∣stri.