Prop. XXXII. Theor. XXV.
Si corporum Systemata duo ex aequali particularum numero constent & particulae correspondentes similes sint, singulae in uno System. singulis in altero, ac datam habeant rationem densitatis ad invicem, & inter se temporibus proportionalibus similiter moveri incipiant, (eae inter se quae in uno sunt Systemate & eae inter se quae sunt in al∣tero) & si non tangant se mutuo quae in eodem sunt Systemate, nisi in momentis reflexionum, neque attrahant vel fugent se mutuo, nisi viribus acceleratricibus quae sint ut particularum correspondentium diametri inverse & quadrata velocitatum directe: dico quod Systema∣tum particulae ille pergent inter se temporibus proportionalibus si∣militer moveri; & contra.
Corpora similia temporibus proportionalibus inter se similiter moveri dico, quorum situs ad invicem in fine temporum illo∣rum semper sunt similes: puta si particulae unius Systematis cum alterius particulis correspondentibus conferantur. Unde tempora erunt proportionalia, in quibus similes & proportionales figura∣rum similium partes a particulis correspondentibus describuntur. Igitur si duo sint ejusmodi Systemata, particulae correspondentes, ob similitudinem incaeptorum motuum, pergent similiter moveri usque donec sibi mutuo occurrant. Nam si nullis agitantur viri∣bus, progredientur uniformiter in lineis rectis per motus Leg. I. Si viribus aliquibus se mutuo agitant, & vires illae sint ut par∣ticularum correspondentium diametri inverse & quadrata veloci∣tatum directe; quoniam particularum situs sunt similes & vires proportionales, vires totae quibus particulae correspondentes a∣gitantur,