B, & his viribus urgeantur: cum vires sub initio sint ut arcus CB & OB, erunt velocitates primae & arcus primo descripti in eadem ratione. Sunto arcus illi BD & Bd, & arcus reliqui CD, Od e∣runt in eadem ratione. Proinde vires ipsis CD, Od proportio∣nales manebunt in eadem ratione ac sub initio, & propterea cor∣pora pergent arcus in eadem ratione simul describere. Igitur vires & velocitates & arcus reliqui CD, Od semper erunt ut ar∣cus toti CD, OB, & propterea arcus illi reliqui simul describen∣tur. Quare corpora duo D, d simul pervenient ad loca C & O, alterum quidem in Medio non resistente ad locum C, & alterum in Medio resistente ad locum O. Cum autem velocitates in C & O sint ut arcus CB & OB; erunt arcus quos corpora ulterius per∣gendo simul describunt, in eadem ratione. Sunto illi CE & Oe. Vis qua corpus D in Medio non resistente retardatur in E est ut CE, & vis qua corpus d in Medio resistente retardatur in e est ut summa vis Ce & resistentiae CO, id est ut Oe; ideoque vires, qui∣bus corpora retardantur, sunt ut arcubus CE, Oe proportionales arcus CB, OB; proindeque velocitates in data illa ratione retar∣datae manent in eadem illa data ratione. Velocitates igitur & ar∣cus iisdem descripti semper sunt ad invicem in data illa ratione ar∣cuum CB & OB; & propterea si sumantur arcus toti AB, aB in eadem ratione, corpora D, d simul describent hos arcus, & in locis A & a morum omnem simul amittent. Isochronae sunt igi∣tur oscillaciones totae, & arcubus totis BA, BE proportionales sunt arcuum partes quaelibet BD, Bd vel BE, Be quae simul describuntur. Q.E.D.
Corol. Igitur motus velocissimus in Medio resistente non inci∣dit in punctum infimum, C, sed reperitur in puncto illo O, quo ar∣cus totus descriptus aB bisecatur. Et corpus subinde pergendo ad a, iisdem gradibus retardatur quibus antea accelerabatur in de∣sensu suo a B ad O.