Prop. I. Theor. I.
Corporis, cui resistitur in ratione velocitatis, motus ex resistentia a∣missus est ut spatium movendo confectum.
NAm cum motus singulis temporis particulis amissus sit ut velocitas, hoc est ut itineris confecti particula: erit com∣ponendo motus toto tempore amissus ut iter totum. Q.E.D.
Corol. Igitur si corpus gravitate omni destitutum in spatiis li∣beris sola vi insita moveatur, ac detur tum motus totus sub initio, tum etiam motus reliquus post spatium aliquod confectum, da∣bitur spatium totum quod corpus infinito tempore describere po∣test. Erit enim spatium illud ad spatium jam descriptum ut motus totus sub initio ad motus illius partem amissam.