Prop. XCV. Theor. XLIX.
Iisdem positis; dico quod velocitas corporis ante incidentiam est ad ejus velocitatem post emergentiam, ut sinus emergentiae ad sinum incidentiae.
Capiantur AH, Id aequales, & erigantur perpendicula AG, dK occurrentia lineis incidentiae & emergentiae GH, IK, in G & K. In GH capiatur TH aequalis IK, & ad planum Aa de∣mittatur normaliter Tv. Et per Legum Corol. 2. distinguatur motus corporis in duos, unum planis Aa, Bb, Cc &c. perpen∣dicularem, alterum iisdem parallelum. Vis attractionis vel im∣pulsus agendo secundum lineas perpendiculares nil mutat motum secundum parallelas, & propterea corpus hoc motu conficiet ae∣qualibus temporibus aequalia illa secundum parallelas intervalla, quae sunt inter lineam AG & punctum H, inter{que} punctum I & lineam dK; hoc est, aequalibus temporibus describet lineas GH,