Prop. LXIV. Prob. XL.
Viribus quibus Corpora se mutuo trahunt crescentibus in simplici rati∣one distantiarum a centris: requiruntur motus plurium Corporum inter se.
Ponantur imprimis corpora duo T & L commune habentia gravitatis centrum D. Describent haec per Corollarium primum Theorematis XXI. Ellipses centra habentes in D, quarum magni∣tudo ex Problemate V. innotescit.
Trahat jam corpus tertium S priora duo T & L viribus acce∣leratricibus ST, SL, & ab
ipsis vicissim trahatur. Vis
ST per Legum Corol. 2. re∣solvitur in vires
SD, DT; & vis
SL in vires
SD, DL. Vires autem
DT, DL, quae sunt ut ipsarum summa
TL, at{que} adeo ut vires accelera∣trices quibus corpora
T &
L se mutuo trahunt, additae his viribus corporum
T &
L, prior priori & posterior posteriori, componunt vires distantiis
DT ac
DL proportionales, ut prius, sed viribus prioribus majores; adeo{que} (per Corol. 1. Prop. X. & Corol. 1 & 7. Prop. IV.) efficiunt ut corpora illa describant Ellipses ut prius, sed motu celeriore. Vi∣res reliquae acceleratrice
〈…〉〈…〉 &
SD, actionibus motricibus
SD×T &
SD×L, quae sunt ut
••••rpora, trahendo corpora illa aequaliter & secundum lineas
TI, LK ipsi
DS parallelas, nil mutant situs e∣arum ad invicem, sed faciunt ipsa aequaliter accedere ad lineam
IK; quam ductam concipe per medium corporis
S, & lineae
DS per∣pendicularem. Impedietur autem iste ad lineam
IK accessus