Page 168
Prop. LXII. Prob. XXXVIII.
Corporum duorum quae viribus quadrato distantiae suae reciproce pro∣portionalibus se mutuo trahunt, ac de locis datis demittuntur, deter∣minare motus.
Corpora, per Theorema novissimum, perinde movebuntur, ac si a corpore tertio in communi gravitatis centro constituto traheren∣tur; & centrum illud ipso motus initio quiescet (per Hypothesin) & propterea (per Legum Corol. 4.) semper quiescet. Determi∣nandi sunt igitur motus Corporum (per Probl. XXV.) perinde ac si a viribus ad centrum illud tendentibus urgerentur, & habebun∣tur motus corporum se mutuo trahentium. Q.E.I.