Page 190
Prop. LXIX. Theor. XXIX.
In Systemate corporum plurium A, B, C, D &c. si corpus aliquod A trahit caetera omnia B, C, D &c. viribus acceleratricibus quae sunt reciproce ut quadrata distantiarum a trahente; & corpus ali∣ud B trahit etiam caetera A, C, D &c. viribus quae sunt recipro∣ce ut quadrata distantiarum a trahente: erunt absolutae corporum trahentium A, B vires ad invicem, ut sunt ipsa corpora A, B, quo∣rum sunt vires.
Nam attractiones acceleratrices corporum omnium B, C, D versus A, paribus distantiis, sibi invicem aequantur ex hypothesi, & similiter attractiones acceleratrices corporum omnium versus B, paribus distantiis, sibi invicem aequantur. Est autem absolu∣ta vis attractiva corporis A ad vim absolutam attractivam corporis B, ut attractio acceleratrix corporum omnium versus A ad attrac∣tionem acceleratricem corporum omnium versus B, paribus distan∣tiis; & ita est attractio acceleratrix corporis B versus A, ad attrac∣tionem acceleratricem corporis A versus B. Sed attractio acce∣leratrix corporis B versus A est ad attractionem acceleratricem corporis A versus B, ut massa corporis A ad massam corporis B; propterea quod vires motrices, quae (per Definitionem secun∣dam, septimam & octavam) ex viribus acceleratricibus in corpo∣ra attracta ductis oriuntur, sunt (per motus Legem tertiam) sibi invicem aequales. Ergo absoluta vis attractiva corporis A est ad absolutam vim attractivam corporis B, ut massa corporis A ad massam corporis B.Q.E.D.
Corol. 1. Hinc si singula Systematis corpora A, B, C, D, &c. seorsim spectata trahant caetera omnia viribus acceleratricibus quae sint reciproce ut Quadrata distantiarum a trahente; erunt corporum illorum omnium vires absolutae ad invicem ut sunt ip∣sa corpora.