est, quod corpora vere quiescentia quiescunt inter se. Ideo{que} cum possibile sit ut corpus aliquod in regionibus fixa rum, aut longe ultra, quiescat absolute; sciri autem non possit ex situ corporum ad invicem in regionibus nostris, utrum horum aliquod ad longin∣quum illud datam positionem servet, quies vera ex horum situ in∣ter se definiri nequit.
Motus proprietas est, quod partes quae datas servant positiones ad tota, participant motus eorundem totorum. Nam gyrantium partes omnes conantur recedere de axe motus, et progredientium impetus oritur ex conjuncto impetu partium singularum. Igitur motis corporibus ambientibus, moventur quae in ambientibus rela∣tive quiescunt. Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam qui∣escentia spectantur. Debent corpora externa non solum tanquam quie scentia spectari, sed etiam vere quiescere. Alioquin inclusa omnia, praeter translationem e vicinia ambientium, participabunt etiam ambientium motus veros, et sublata illa translatione non vere quiescent, sed tanquam quiescentia solummodo spectabun∣tur; sunt enim ambientia ad inclusa ut totius pars exterior ad partem interiorem, vel ut cortex ad nucleum. Moto autem cortice, nucleus etiam, abs{que} translatione de vicinia corticis, ceu pars totius, movetur.
Praecedenti proprietati affinis est, quod moto loco movetur una locatum, adeo{que} corpus, quod de loco moto movetur, participat etiam loci sui motum. Igitur motus omnes, qui de locis motis fiunt, sunt partes solummodo motuum integrorum et absolutorum, et motus omnis integer componitur ex motu corporis de loco suo primo, et motu loci hujus de loco suo, et sic deinceps, us{que} dum perveniatur ad locum immotum, ut in ex∣emplo Nautae supra memorato. Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli: Loca autem im∣mota non sunt, nisi quae omnia ab infinito in infinitum datas ser∣vant