Scholium.
Hactenus voces minus notas, quo in sensu in sequentibus ac∣cipiendae sunt, explicare visum est. Nam tempus, spatium, lo∣cum et motum ut omnibus notissima non definio. Dicam tamen quod vulgus quantitates hascc non aliter quam ex relatione ad sensibilia concipit. Et inde oriuntur praejudicia quaedam, quibus tollendis convenit easdem in absolutas & relativas, veras & appa∣rentes, Mathematicas et vulgares distingui.
I. Tempus absolutum verum & Mathematicum, in se & natura sua abs{que} relatione ad externum quodvis, aequabiliter fluit, alio{que} nomine dicitur Duratio; relativum apparens & vulgare est sensi∣bilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu ac∣curata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur; ut Hora, Dies, Mensis, Annus.
II. Spatium absolutum natura sua abs{que} relatione ad externum quodvis semper manet similare & immobile; relativum est spatii hujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostris per situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio im∣mobili usurpatur: uti dimensio spatii subterranei, aerei vel cae∣lestis definita per situm suum ad Terram. Idem sunt spatium ab∣solutum & relativum, specie & magnitudine, sed non permanent idem semper numero. Nam si Terra, verbi gratia, movetur, spatium Aeris nostri quod relative & respectu Terrae semper ma∣net idem, nunc erit una pars spatii absoluti in quam Aer transit, nunc alia pars ejus, & sic absolute mutabitur perpetuo.
III. Locus est pars spatii quam corpus occupat, est{que} pro ra∣tione