r. Iulius P. apud Gratian de Consecra: Ca. Cum omne. Au∣divimus quosdam, Schismaticâ ambiti∣one detentos, contra divinos ordines & Apostolicas iustitutiones, lac pro vino, in divinis officijs dedicare: alios intinctam Eu∣charistiam populo pro complemento communionis porrigere: quosdam etiam expressum vinum in Sacra∣mento Dominici Calicis afferre: Alijs vero pannum lincum, musto intinctum, per totum annum reservare, & in tempore Sacrificij partem ejus aquâ lavare, & sic offeire. Quod cùm sit Evangel. cae & Apostolicae doctri∣nae contrarium, & consuetudim Ecclesiasticae adversum, non difficilè ab ipso fonte veritatis probatur, à quo ordinata ipsa Sacramentorum mysteria processerunt. Cùm enim Magister veritatis verum salutis nostrae Sa∣crificium suis commendaret Discipulis, nu•• lac, sed panem tantùm & Calicem sub hoc Sacramento nosci∣mus dedisse. Legitur enim in Evangelica veritate, [Accepit Iesus Panem & Calicem, & benedicens dixit Di∣scipulis suis] Cesset igitur Lac in Sacrificando offerri, quià manifestum & evidens veritatis exemplum illuxit, quià praeter Panem & Vinum aliud offerri non licet. Illud verò quod, pro complemento Communio∣nis, intinctam Eucharistiam tradunt populis, nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium receperunt, ubi corpus suum Apostolis commendaret & sanguinem: scorsim enim panis, & scorsim Calicis commendatio emoratur.

 [ return to text ]