Page 229
PLANTARUM Historiae Universalis Oxoniensis
PARTIS II.
SECTIO IV.
ENucleatis siliquosis tetrapetalis bicapsularibus in praecedente Sectione tertia, jam in hac Sectione 4ta de plantis hexapetalis tricapsularibus cùm propter florum hexapetalorum (id est, singuli flores singularum plantarum in hac Sectione contentarum sex petala seu solia habent, sive sint majores, sive minores, cujuscunque coloris) tum loculorum tricapsularium (id est, capsulae seminales ternis loculamentis distinguuntur, sive sint majores, sive minores) analo∣giam per universam Sectionem agendum esse decrevimus. Nota ergo generica omnibus plantis, in hac Sectione dispositis, conveniens esto haec, quod singulae flores producant hexape∣talos, quibus fatiscentibus constante ordine naturae succedunt capsulae tribus loculamentis di∣stinctae, cujuscunque sint magnitudinis. Plantas Hexapetalas distribuemus quadrifariam habita ratione structurae radicum: in prima distributione agemus de Hexapetalis tricapsularibus, radici∣bus fusiformibus, nodosis seu tuberosis, fibrosisque longis praeditis: in secunda de tuberosis ro∣tundis donatis: in tertia de bulbosis proprie dictis (id est, singulae hujus tertii membri plantae producunt radices, quarum tunica major & exterior involvit minorem & interiorem, & illa major est respectu interioris usque ad meditullium, ex quo protruduntur deorsum versus fibrae quibus nutriuntur praedictae radices; sursum versus protruduntur primo folia, deinde caules susti∣nentes flores constanter hexapetalos, & postea capsulas triquetras tribus loculamentis distin∣ctas, in quorum singulis continentur plurima semina angulosa, rotunda, solida sive membra∣nea compressa:) in quarta distributione agetur de Hexapetalis tricapsularibus radice squamatâ seu squamosâ donatis (id est, singulae radices hujus quarti membri constant squamis imbricatim sibi invicem adjunctis adinstar tegularum tectorum sibi invicem incumbentium) sic ex qua∣druplici hac distributione absorbetur in totum doctrina hujus Sectionis. Quare non abs re fore putamus vitio vertere authoribus qui historias generales plantarum scripsere, quod omnes plantas in hac Sectione contentas bulbosas appellaverint, cum omnis denominatio debeat esse adaequata rei denominandae: atqui bulbosae (proprie loquendo) non conveniunt omnibus sed tantum iis quae in tertio membro continentur; ergo non est apta & adaequata toti Sectioni de∣nominatio bulbosarum plantarum, & per consequens graviter hallucinati sunt omnes quot quot hucusque scripsere de plantis hisce Hexapetalis tricapsularibus, quae universaliter non debuere dici bulbosae, sed Hexapetalae tricapsulares. Hexapetalae tricapsulares ergo habita ratione folio∣rum sunt vel latifoliae, quae sunt aut planae, aut carinatae; vel angustifoliae; vel denique foliis fistu∣losis aut cavis: ratione florum, vel sunt flore albo, caeruleo violaceove, rubro phoeniceove, vel lu∣teo: ratione usus vel recreativae, quoad pulchrum aspectum florum; vel culinariae, quarum aut radi∣ces aut folia usurpantur in culinis victui humano inservientes. De hisce omnibus ordine dicemus.
ASPHODELUS sive Hastula regia, quod Regii sceptri effigiem dum floret referat. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 unius Dioscorides lib. 2. cap. 199. meminit cujus flo∣rem