Page 45
PLANTARUM Historiae Universalis Oxoniensis.
PARTIS II.
SECTIO II. DE LEGUMINIBUS.
LEgumina dicta putat Varro à legendo, quoniam ea non secantur, sed vellendo leguntur. Graeci 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vocant, at Theophrastus 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Absolutâ doctrina scandentium pomiferarum Herbarum, jam in hac Sectione secunda ag∣grediamur Legumina, sequendo ductum naturae, quia plurima eorum scandunt, eorum∣que etiam fructus inserviunt culinae: in hisce conveniunt cum scandentibus pomiferis, ideo hic substituimus Legumina. Atque ut melius innotescat quid sit Legumen in genere seu Herba papilionacea, siliquosa, bivalvis, de qua agitur in hac Sectione secunda, assignanda venit ejus nota universalis & toti generi Herbarum papilionacearum, siliquosarum, bivalvium, essentialis. Legumen omne habet florem papilionis volantis formam aliquatenus referen∣tem, tribus partibus constantem, quarum major sursum erecta, vexillum nobis dicetur, binae aliae sunto labiales seu laterales, amplectentes arcte rostrum parvum sursum tendens, quod est rudimentum siliquae futurae: flori nunc majori, nunc minori, colorem varianti, succedit siliqua (diversae magnitudinis) bivalvis, duplici membrana seu pellicula con∣stans, molli & carneâ exterius, dura & coriaceâ interius: binae hae valvulae, si comprima∣tur siliqua, imò maturo semine, sponte aperiuntur, & semina fructumve edulem diverso∣rum colorum fundunt. Atque paucis hisce perstrinximus, quid sit Herba papilionacea, siliquosa, bivalvis, sive Legumen.
PIsum Graecis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vocatur quod à 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 derivatum videtur, quod decorticare significat: plerique etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 dici putant, sed improprie: nam ex fariná Leguminum pul∣mentarium 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 dici à Graecis, Galenus de cibis boni & mali succi testatur. Pisum vero à Pisa loco, in quo olim copiosissime nascebatur, nominatum dicunt. Hujus Dioscorides non memi∣nit, nisi forte cum Phaseolis comprehenderit: at Hippocrates, Theophrastus, Galenus, Aegineta. Nam Theophrastus 8. Hist. 3. Leguminum alia folium habent rotundum, ut Faba; alia oblongum ut Pisum, & hoc caulem humi procumbentem habet: & 8. Hist. 5. semina siliquis inclusa, non intercepta, sed quasi invicem contingentia consistunt: & 3. Caus. 27. vermes in ipso generan∣tur, ob alimenti coelique intemperiem cum plus minusve alimenti praebetur, aut aer immodice humi∣dus,