Page 42
DISSERTATIO SECUNDA. DE VENERATIONE SACRA.
CAP. I.
Obscuram, & ancipitem esse de hac Tractatio∣nem. Veneratio universe definita: distincta in Internam, Externam. Vtraque in Religio∣sam, Sacram, Civilem. Trichotomia quare praelata. Sacra mihi selecta, difinita, expli∣cata. Sanctificationem eam dictam, & quare. Sanctificatio duplex: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quo∣modo differunt. Comprobatur Definitio Ve∣nerationis Sacrae.
A Sanctitate relativa transeo ad Venerationem debitam rebus ita Sanctis. Rem profecto, si quid aliud, obscuram, perplexam; sed & valde lubricam: ut non mediocre mihi ut robi{que} peri∣culum; ab inscitia illinc, hinc a lapsu per insci∣tiam; ne mentis hujus oculo aut parum, aut nihil sim perspiciendo; aut si quid, oculo parum recto. Ut ut sit, quam ipse delegi sortem nunc in inte∣gro non est, ut detrectem. Libabo igitur, sed bre∣viter, & cum Homero 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Quid enim hic vela pandam? hoc ipsum timide, quod pe∣dem omnino pono in hanc cymbam.