Page 30
CAP. VII.
Repetitur, & accuratius explicatur Responsum, Omnes oblationes in lege non fuisse Typicas: non enim res simpliciter sanctas, seu Therumoth: ejus rei 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉? ideo C••rbanim Deum saepe aver∣saetum, & dedignatum in Scripturis; Terumoth nunquam.
SED jam rerum sanctarum gentem lustravi, & exploravi satis. Tribus enim discrevi duas; utriusque cognomenta indicavi; fa∣milias numeravi; indolem cujusque, privilegia quoque & jura notavi. Quae omnia idcirco feci, ut quod ante indistinctius, paullo & obscurius in responsum dixi, nunc distincte dicam & partite. Dixi autem, eodem non intendisse omnes in lege Oblationes: aliquas quidem umbras fuisse futu∣rorum; omnes non fuisse. Nunc igitur dico, Solas res Sanctas Sanctarum, seu Corbanim umbras fuisse, & typos sanctos; simpliciter sanctas, seu Therumas non fuisse: neque igitur hoc crimine in Evange∣lio damnandas & abrogandas; imo non esse abro∣gatas; nisi si forte quid in aliquibus fuerit de modo, numero & ordine ad istius populi, Sa∣cerdotij, aut legis circumstantias accommo∣datio.
Rationes mihi ex praedictis duae, validae om∣nino & apodicticae. Prima, Si res sanctae sanctarum propterea sic dicebantur, quod non tantum san∣ctae ipsae erant, sed & rerum sanctarum umbrae: