EPISTLE III.
Ios. Medi Epistola ad R. Ia. Usserium, Archiepisc. Armachanum.
Reverende Primas,
EX nu••errimis Domini Loei ad Capellum nostrum literis,* 1.1 haud medio••ri cum animi molestia intellexi, quos numero Apocalyptico septem ad R. D. tuam in Hiberniam tran••miseram Libellos, in itinere Dublinum & Droghedam inter deperiisse. Hem, itá∣ne eos in fraterculorum Hibernorum, quibus minimè laboraveram aut sumptus feceram, manus devenisse? Ut ut sit, jacturam istam, Reverende Antistes, quantum possum, nunc resarcio, missis, numero quidem propter inopiam meam paucioribus, sed paris omnino meae in R. Paternitatem tuam, tot mihi nominibus honorandam, observantiae & officii testibus. Unum autem me malè habet, quod cui praecipuè atque inprimis debu∣eram hoc quicquid sit literarii muneris, ei jam, malo infortunio meo, postremo ferè omnium obveniat quod destinaveram. Tu enim, Reverende Praesul, primus mihi ad haec ulteriùs excolenda stimulus, Tu torpentem animum alloquio, comitate, & plausu tuo excitâsti. Imò, quod nunquam mihi nisi cum gratissimi animi significatione memo∣randum est, Tu illustri illâ tuâ ad Collegii Dubliniensis Praeposituram commendatione effecisti, ut nullius antea neque meriti neque existimationis homuncio, exinde tamen aliquid esse videar ab aestimatione Vestra. Quidni igitur aegerrimè feram, tam serò ad Teperventuram esse hanc qualemcunque officii mei & devotionis tesseram?
Huic igitur malo sive infortunii, sive culpae fuerit, aliquatenus ut medicer, consultum fore putabam si Auctariolum aliquod Libellulis hisce meis adjungerem, Dissertatiuncu∣lam de gemina illa apud Daniclem periodo Dierum, c. 12. v. 11, 12. praeterea Specimen interpretationis Millennii Apocalyptici, à reliquo similium Speciminum corpore resectum. Nam rogatu, seu magìs instantiâ amicorum, quibus institutum meum in Libellulo meo praeter omnem opinionem placuit, factum est, ut Specimina quaedam exinde concinna∣verim Interpretationum Apocalypticarum ad amussim Clavis Apocalypticae. In quibus quae de septima Tuba ejúsque mille annis disseruerim, limatissimo judicio ••uo, R. P. e•• quâ par est humilitate subjicio. De quo etiam quid paulò post mihi acciderit, apud Paternitatem tuam tacere non possum; nimirum vixdum me haec conscripsisse, atque cum amicis de iisdem contulisse, cùm ecce in Catalogo Francofurtensi, propter tumul tus bellicos & marinorum itinerum pericula post quadrimestre demum ad nos allato, Libellum deprehendo hoo titulo, Verosimilia Historico-Prophetica De rebus in novissimo