Page 711
REGNUM ROMANUM EST REGNVM QVARTVM DANIELIS.
REgnum hic intelligo, non pro eorum sensu qui diversas Rerumpubli∣carum formas diversis vocabulis distinxere; sed notione priscâ, cui & Sacri Codicis stylus assuevit, quâque non Unius duntaxat impe∣rium, sed & Optimatum status, & Populi dominatio comprehendi∣tur. Nam apud prisca secula quosvis Rerumpublicarum Summates, quâcunque regiminis formâ, Reges nuncupârunt, sive Uni fuerint & Monarchae, sive Plures ejusdem potestatis consortes summae rerum praefuissent. De Gentium usu si quis indicium aliquod aut exemplum requisierit, Homerum adeat, cujus ut alia praeteream, qui mihi nuperrimè legenti occurrebat lo∣cus non gravabor adducere. Is verò est Odyss. 6. ubi de Alcinoo Rege ad Procerum concilium eunte, Egrediebatur, inquit,
—〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉,Ad Inclytos Reges, ad Concilium, quò ipsum vocârunt Phaeaces Generosi. Audi hîc Pro∣cerum Senatum Regum cognomine insignitum; ut non immeritò Cyneas Pyrrhi Lega∣tus (teste Plutarcho) hero suo retulisse fertur, Senatum Romanum multorum Regum consessum sibi visum esse, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Sed profanorum Scriptorum testimonia conquirant alii; Nos in argumento sacro Sacrae Scripturae usum videamus. Et primò quidem animadversione dignus mihi vi∣detur Abimelechi sermo ad Sechemitas, Iud. cap. 9. vers. 2. eos quasi ab Optimatum imperio in hunc modum dissuadentis; Vtrùm, inquit, melius est vobis, An ut Reg∣num habeant in vos septuaginta viri, omnes filii Ierubbaalis; an verò ut Regnum habeat in vos vir unus? Philistaeorum quoque Regimen Aristocraticum suit, & penes quin∣que Satrapas, qui à civitatibus suis nominantur, Ios. 13. 3. Azzathaeus, Asdodaeus, Ascalonaeus, Gathaeus, & Ekronaeus; quorum tamen Gathaeus Satrapa, ad quem David con••ugit, in primo libro Sam. cap. 21. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Rex Gathi vel Rex Gathaeus non se∣mel* 1.1 dicitur, cùm ad id usque temporis Regni rationem minimè mutatam fuisse tam frequens quinque istarum Satrapiarum mentio indicat. Mitto quòd Urbium singula∣rum Rectores & quasi Consules etiam alibi Reges nominari videntur. Mitto quod omnes in universum Orbis terrarum Politiae, ut alibi, ità Matthaei 4. vers. 8. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 manifestè nuncupentur, cùm Diabolus Christum Servatorem tentaturus, ei in mon∣tem sublimem assumpto ostendisse legitur omnia mundi Regna & gloriam eorum. Magìs prope ad rem nostram facit, quòd Ioanni in Apocalypsi Septem Bestiae Romanae Ca∣pita (in quibus Consules, Tribuni, Decemviri, Dictatores, Ponti••ices) totidem Reges interpretatur Angelus, (hoc est) tot Summates, penes quos vicibus suis Majestas erat Regnantis Populi Romani. Quapropter etiam Daniel Quarto Regno, quod hoc ip∣sum Romanum esse contendo, plures Reges seu Regias potestates attribuit, quando istius Regni descriptioni subjicit,* 1.2 In diebus (inquit) istorum Regum suscitabit Deus coeli Regnum quod in secula non destructur: hoc est, temporibus Reipublicae istius multi∣regiae suscitabitur Regnum Christi in ••ecula duraturum.
Sciendum igitur est statum Romanum, capitibus utcunque varium admodum, cor∣pore tamen unum fuisse. Atque ut Daniel, propter multiformem capitum varieta∣tem, Quartam hanc Bestiam nulli in terris Bestiae assimilare potuit;* 1.3 ità neque unitas Regni Romani ex capitibus aestimari potest aut debet, sed ex unitate populi regnan∣tis super orbem terratum. Civitas enim una eadémque sub tam multiformi Majestate regnabat super Reges terrae, ut Ioannes* 1.4 loquitur, unde Caput orbis & Vrbs orbis Do∣mina Audiebat. Atque ex istis facile cernere est, quàm malè obtinuit usus, ut qua∣tuor ista Danielis Regna quatuor Monarchiae nuncuparentur. Ut enim de Romano taceam, de quo nunc lis est; certum est Graecorum Regnum, de quo nemo dubitat