In diebus illorum Regum illorum, id est, quarti Regni temporibus, quod, ut dixi, multi∣regium
erat futurum: vel, si cui hoc minùs placuerit, Temporibus Regum istorum, hoc
est, constante adhuc, & nondum absolutâ aut peractâ, quatuor istorum Regum seu
Regnorum serie. Alterutra interpretatio necessaria est, & utrâvis idem planè obti∣nebo,
Christi Regnum suscitatum iri aliquo ex quatuor istis Regno nondum elapso,
sed adhuc rerum potiente: illud verò cum Tertium certum est non fuisse, necessariò
Quartum erit. Id quod adhuc evidentiùs ex Somnio ipso confirmatur. Regnum enim
Christi (Daniele interprete) est Lapis iste excisus sine manibus,) id est, sine ope hu∣mana)
qui Imaginem percussurus erat ad pedes ipsius ferreos & luteos, adeóque commi∣nueret
illos ut locus iis non est inventus ampliùs, cap. 2. vers. 34, 35. At verò qui po∣tuit
Lapis Imaginem percutere ad pedes, nisi saltem pedes isti mansissent adhuc cùm
Lapis è monte exscindebatur?
Minor quoque, Romanis imperantibus (non Graecis aut Persis) coepisse Regnum
Christi, non minùs est manifesta. Quid enim? Annon nascente Christo tota Terra
censebatur ab Augusto? & non tantùm Iudaei, sed & Ioseph ipse cum Sponsa Maria,
Luc. 2? Annon eodem prodente decimo quinto Tiberii Caesaris, Baptismus & initium
praedicationis Iesu Christi? Et quid voluit vox illa Christi, Date Caesari quae sunt Cae∣saris?
Quid illa Iudaeorum Christum Regem respuentium, Non habemus Regem nisi
Caesarem? nisi ut sciamus Romanos solos, non verò Graecos aut alios, tunc rerum
potitos.
Et priusquam hinc abeam, facere non possum quin admoneam, hoc, de quo loquimur,
tempus illud esse de quo Paulus ad Hebr. 1. 2. ait, Deum VLTIMIS DIEBVS
locutum esse nobis in Filio; itémque ad Galatas cap. 4. 4. Postquam venit PLENI∣TVDO
TEMPORIS, emisisse Deum filium suum, factum è Muliere; denique ad
Eph. 1. vers. 10. notum fecisse nobis Deum Mysterium voluntatis suae, ut in dispensati∣one
PLENITVDINIS TEMPORVM omnia in Christo recolligeret, tum quae
in coelis sunt, tum quae in terra: Nimirum 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 isti 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, illud 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉,
& 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 nihil aliud in N. T. designant quàm ultimi Regni tempora in
hac serie Danielis; tum quòd hujus Regni tempora Quaternionis istius revera sunt
ultima tempora; tum quòd Regno hoc ultimo Quaternio Propheticus plenitudinem
suam sortitur, seu plenum numerum.